Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini nostri Ihesu Christi hec est commutatio: quam domnus Heinricus archiepiscopus fecit cum sigibodone et Arnoldo suis fidelibus: in pago maginensi de duobus mansis suae propriae aecclesiae treuericae; notum sit omnibus fidelibus nostris tam presentibus quam et futuris qualiter ego heinricus dei gratia treuirorum archiaepiscopus ad basilicam s martini confessoris christi quae ambitiuum vocatur veniens ab eiusdem loci fratribus maxima devotione postulatus sum ut eorum paupertati subvenirem et cum duobus mansis nostri juris concambio illis adquirerem alios duos beneficii predictorum fidelium arnoldi videlicet et senioris sigibodonis quorum peticionibus quia necesse erat libenter assensum prebui et accipicns a predictis fidelibus nostris duos mansos in villa martiliaco dicta fratribus ad prebendam concessi militibus autem econtra in beneficium tradidi unum in villa suascha alterum in villa cuttiaca ea videlicet ratione quatinus ex utraque parte concambium perpetualiter maneret inconuulsum. Et ut hoc concambium a posteris verius factum credatur hanc nostri precepti paginam conscribi iussimus perpetuum anathema ex aepiscopali auctoritate iniungentes omnibus successoribus nostris quicumque frangere temtaverit aut propria voluntate permiserit manuque propria sanctae crucis signo subtus firmavimus; Ego HEINRICVS DI GRATIA TREVIRORUM licet INDIGNVS RCHIEPISCOPVS HOC SIGNUM PROPRIIS MANIBVS FECI + uultgango cancellario cetera perscribente.

Anno dominicae incarnationis DCCCCLXIIII. Indictione autem VII anno regni domni Ottonis. Serenissimi regis XXVII. Imperii autem eius II. Actum treverica civitate feliciter in domino anno domni Heinrici sanctae treuericae sedis archiepiscopi VII.