Graf Gerrmann schenkt den Brüdern des h Maximin in Münster einen Wingert zu Eilba im Maingau
Dating: 963 06 10
In nomine sanctae et individuae trinitatis. HeRiMaNNvs humilis comes. Notum esse volumus cunctis sanctae dei ecclesiae fidelibus praesentibus scilicet atque futuris qualiter pro remedio animae nostrae matris Rihuuarae quandam vineam sitam in confinio villae nuncupatae Eilba in maginensi pago fratribus s. Martini monasterio famulantibus nostrorum communi fidelium consilio perdonavimus quatinus inibi servientibus ad communem maneat refectionem finetenus. Si autem quod absit quisnam nostrorum haeredum vel aliquis ceterorum eandem abstrahere voluerit vineam iram dei et s. Martini incurrat. Et ut haec vineae traditio firmior haberetur manu propria subtus firmavimus manibusque fidelium laicorum inferius notatorum corroborandam dedidimus
Signum Herimanni comitis qui hanc cartam fieri iussit
S Vdonis comitis
S Raginboldi vicecomitis
S Sigebodi
S Fulcoldi
S Adalberti
S Liuzonis
S Albani
S Stephani
S Foconis
S Vuolferadi
S Euerardi
S Meginzonis
S Ingramni
S Bernhardi vicecomitis
Actum ofdemodinge anno incarnationis domini D CCCCLXIII indictione V et in IIII. Idvvm Ivnii regnante Ottone regulo anno II eiusque patre imperium possidente feliciter in domino Amen.