Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sancte et individue trinitatis. Licet parua et exigua sint que pro immensitate criminum deo offerimus ipse tamen non quantitatem muneris sed voluntatem aspicit largitoris. Ideoque notum sit omnibus in Christo fidelibus qualiter ego Vda dei gratia comitissa tradidi s confessori Christi Maximino qui in suburbio civitatis Treuerice requiescit quoddam mee hereditatis predium Frisinga nuncupatum ad opus monachorum ibidem deo servientium in pago Rizzigovvi cui Egylolfus comes preesse conspicitur quod etiam hereditario iure meum esse dinoscitur pro remedio et absolutione peccatorum meorum seniorisque mei Gozlini necnon filiorum meorum Henrici videlicet et Reginheri Godefridi quoque et Adalberonis cum ecclesia eiusdem oppidi omnibusque suis appendieiis vel quicquid in Hadespelth et Ebiringon et in Villinisdorph proprietatis habere videbar tam in edificisi quam in mancipiis silvis pratis aquis aquarumue decursibus terris cultis et incultis exitibus et reditibus quesitis et inquirendis ut sine ullius contradictione iure perpetuo firmiter teneant adque possideant. Ea tamen ratione. Ut quamdiv vixero meis utilitatibus succumbat ipsaque singulis annis vite mee ad idem monasterium s. Maximini de eodem predio censum persoluam. Post obitum vero meum plena et perfecta possessione ad predictum cenobium appendeat. Unum etiam agrum iacentem iuxta vineam in Brisichiuilmaresaker nominatum. Acta est autem hec tradicio publice Treviris sub die XV Kal. Iuny anno dominice incarnationis DCCCCLXIII indictione V secundo anno regnante Ottone filio imperatoris Ottonis per manum Stephani sub fideiussoribus quos uulgo saleburgiones vocamus Sigefrido comite Richvvino comite Hildrado astante Henrico Trevirensi archiepiscopo abbate quoque Wikero cum omni congregatione monachorum in domo s. Maximini coram testibus subnotatis Hudilberto Lamberto Harberno Vdone Diderico Gozberto et multis aliis.