Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine unigeniti filii dei notum sit omnibus populis in Christum credentibus tam presentibus quam venturis clericis atque laicis quod sigefridus comes de nobili genere natus castellum quod dicitur Lucilinburhuc in propriaetatem daesiderans et adipisci porrexit ad domnum Brunonem archiepiscopum fratrem videlicet imperatoris Ottonis qui tunc principatum totius regni post ipsum tenebat eique suum desiderium manifestabat. Cuius scilicet archiepiscopi accepto consilio et impetrata licentia ab eo venit ad abbatem Vuikerum et ad reliquos s. Maximini monachos in quorum predio idem castellum fuerat positum petens ut ei liceret cum suo alode illud commutare. Quod abbas libenter una cum fratribus consentiens placuit atque convenit inter eos ut res pro ambarum partium oportunitate commutarentur. Dedit itaque prefatus comes ad s. Maximinum de rebus suae proprietatis legali traditione mansum unum et dimidium cum servis censuali bus in comitatu Giselberti comitis in pago Arduennae in villa quae dicitur Uiulna. Accepit a predicta abbate consentiente monachorum congregatione supra nominatum castellum cum exitibus et reditibus et omnibus terris ab alveo fluminis Alsuntiae usque ad illos veteres truncos qui stant ante munitionem eiusdem castelli secundum quod protenditur in longum et latum. Igitur posita est haec eadem munitio in pago Methingouui in comitatu Godefridi comitis super ripam Alsuntiae fluminis. Factum est itaque concambium istud ea constitutione ut utraque persona abbatis videlicet et comitis ex eo quod accepit habeat in perpetuum liberam et apertam potestatem tenendi tradendi vendendi vel quicquid exinde voluerit facere absque ullius hominis contradictione; Acta est namque haec mutvatio sive etiam traditio publice in civitate treverensium in monasterio memorati patroni in die palmarum XV Kal. Mai adstante abbate Uuikero simulque Hilderado eiusdem coenobii advocato et aliis quampluribus testibus monachis canonicis atque laicis S. domni Brunonis archiepiscopi qui hoc concambium legaliter fieri iussit S. Heinrici Treuirorum archimandritae qui consilio istius rei per omnia interfuit S. Asolfi prepositi S. Ramuoldi decani S. Sandradi celerarii S. Adalungi m. S. Christiani m. S. Gerberni m. S. Hirimberti m. S. Vuilleri m. S. Volmari S. Hildradi m. S. Vuarneri m. Item nomma laicorum S. Friderici Luthariensium ducis cuius consensu et collaudatione opus istud totum peractum est S. Liuthardi S. Nortperti S. Sarachonis S. Adalberti S. Geisonis S. Tancradi S. Anselmi S. Uualteri S. Hasperni S. Ruotperti S. Thietperti S. Thietfridi. Facta est igitur huius carte conscriptio anno dominice incarnationis DCCCCLXIII. Indictione VI. Regni Ottonis regis et patris sui caearis principatum tenentis II.