Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine summe sempiterneque trinitatis. Quoniam ineffabilis clementia domni salvatoris nostri per elemosinam mundari peccata promittit in evangelio inquiens date elemosinam et omnia munda sunt vobis idcirco ego Thiedo ut huius fidelis et salutifere promissionis participium adipisci merear trado s. Maximino ob salutem anime mee et patris mei Humberti seu etiam pro adquisitione mee prebende quoddam hereditatis mee predium. Dalahem nominatum quod est in Rezcensi pago in comitatu Uualderuinga cui Egilolfus comes preesse videtur. Dedi ergo et perpetualiter datum esse volo locum ipsum Dalahem cum ecclesia et quicquid ad predictum predium pertinet tam in mancipiis infra et extra manentibus quam in edificiis terris cultis et incultis pratis pascuis silvis aquis aquarumve decursibus mobilibus et immobilibus viis et inviis exitibus et reditibus quesitis et adquirendis quatenus absque ullius contradictione monachi in loco ubi ipse s. Maximinus requiescit deo illique famulantes deinceps illum iure hereditario teneant atque ad suam utilitatem possideant familia quoque ipsa in servitio et censu quo a parentibus meis vel a me habita est in eodem permaneat. Quod si aliquis propinquorum meorum vel alius omnino hanc donationis mee elemosinam destruere temptaverit omnium fidelium pietas ei resistat et nisi cessaverit in die tremendi examinis ut elemosine destructor coram deo rationem exsolvat. Acta est autem hec traditio publice Treueri in basilica s. Maximini confessoris Christi atque pontificis astante venerabili abbate ipsius coenobii Uuikero et omnibus monachis simulque Hildrado domus advocato per fideiussores quos vulgariter saleburgiones vocamus Wolmarum Adalbertum Liuthardum coram testibus subnotatis Uolmaro Hardvvino Warnero Theodone Turinberto anno dominice incarnationis DCCCCLXII indictione V regno serenissimi regis Ottonis XXVI.