Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sancte et individuae trinitatis: notum sit omnibus fidelibus tam presentibus quam futuris: qualiter ego Heinricus divina annvente clementia treuericae sedis presul Adveniens in villam Marisch terminationemque sanctae matris aecclesiae in eadem villa constructae multis annorum curriculis asscriptam requirens! maxima ex parte in diebus antecessoris mei huc illucque decisam neglegentiaque subtractam repperi; rogatu itaque monachorum deo sanctoque Maximino famulantium quorum utilitati eandem aecclesiam scimus a comite Nithado et coniuge eius Erkenfrida donatam! placuit ingenvorum tam clericorum quam et laicorum cum nostra auctoritate ibidem fieri conventum; et eandem terminationem ab aecclesia praedicta ex parte mutilatam tantorum fidelium adunari ac roborari testimoniis. Quod et factum est. Quapropter visum est eandem terminationem anno incarnationis dominicae DCCCCLX indictione vero III fidelium ut diximus testimoniis conquisitam scriptis etiam assignari et locorum adiacentium notari vocabulis. Descriptio itaque terminationis haec est. A Merelebach usque Ratprettesroth. A Ratpretesrothe usque Vischebach. A Vischebach usque Ischa. Ab Ischa usque Calambach. A Calambach usque Heimenstrurud. Ab Heimenstrurud usque Beiresroth. A Beiresrothe usque Uuezistein. A Uuezisteine usque Stalbach. A Stalbach usque Bisiceromarkun. A Bisiceromarkun usque Ulinabach. A Ulinabach usque Pitigeromarkun. A Pitigeromarkun usque Estengerugeromarkun. A Estengerugeromarkun usque usque… markun A… markun usque Diefenbach. A Diefenbach usque Engilishart. Ab Engilishart usque Mencebach. A Mencebach usque Buedolestein. A Buedolesthein usque Dutilunbrunnun. A Dutilunbrunnun usque Uuiuuere. A Uuimlere usque Szerdesslegen. A Szerdesslegen usque Masche et Houmbovch. A Houmbouch usque Thiemeresberch. A Thiemeresberge usque Heidinbrunnun. Ab Heidinbrunnen usque Frithegardun broele. A Frithegardenbroele usque Gladabach. A Gladabach usque Thietfurt et Merelebach.