Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sancte et individue trinitatis. Cum scriptura divina omnem hominem moneat elemosinis esse peccata redimenda quia sicut aqua extingvit ignem ita elemosina extinguit peccatum et item facite elemosinam et munda erunt omnia vobis idcirco ego Livtgardis necessarium esse huius precepti obedicionem omni christiano prospiciens tam salubri ammonicioni fidelem obedientie aurem accomodare disposui. Et ne inutilis esset hec et vana cogitacio operibus adimplere curavi. Tradidi igitur s. confessori Christi Maximino qui in suburbio urbis treverice requiescit quoddam mee proprietatis predium Mambra nuncupatum ad opus monachorum ibidem deo servientium in comitatu Nithegovve cui Godefridus comes preesse videtur quod mihi ex parentibus meis Wigerico et Cunegunda hereditario iure accessit pro remedio et absolutione eorundem parentum meorum seniorum quoque meorum Alberti et Euerhardi vel filiorum meorum et remissione peccatorum meorum cum ecclesia eiusdem ville et omnibus appendiciis suis vel quicquid eo locis possessionis haberc videbar tam in mancipiis quam in edificiis terris cultis et incultis pratis pascuis silvis aquis aquarumve decursibus molendinis mobilibus scilicet et immobilibus exitibus et reditibus quesitis et adquirendis ut absque ullius contradictione iure perpetuo teneant et possideant. Ea siquidem conditione ut meis utilitatibus quousque vixero caedat et postea plena et perfecta possessione ad prescriptum cenobium appendeat. Ne vero hec tradicio debilis et infirma esse videretur vestituram eis de eadem proprietate concessi mansum videlicet unum cum ancilla Alphilda et filiis eius Woppone Humboldo et Thietgero. Si vero post obitum meum eiusdem monasterii abbas vel alia persona eundem locum in beneficium aut in precariam alicui dare temptaverit in primis ipse deo omnipotenti reus existat et idem predium in ius heredum meorum absque ullo illorum periculo vel culpa redeat Familia quoque predicti loci eisdem legibus quibus ab antiquitate vel sub parentibus meis vel etiam me subiecta fuerat utatur nec aliis grauioribus subdi cogatur. Acta est hec traditio publice Treuiris in cenobio s Maximini sub die VI. Idus Aprilis anno dominice incarnationis DCCCCLX indictione III. Regno serenissimi Ottonis XXV. Per manum Irimberti sub fideiussoribus quas vulgo saleburgiones vocamus Cunrado Folmaro Wolmaro astante ipsius loci abbate Wikero omnique congregatione monachorum coram eiusdem cenobii advocatis Adalberto et Hildrado et testibus subnotatis Erbardo Bernuino Alberto Livthardo Thiedone et multis aliis. –