Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Quoniam hoc solum homini necessarium esse probatur ut in hac vita positus de futuris semper premeditetur et transitoriis rebus aeterna lucra mercari conetur cum scriptura nos admonens nos dicat honora dommum de tua substantia. Idcirco ego Buuo cum coniuge mea Engila de salute animarum nostrarum fideliter tranctans predium quod ex hereditate paterna possidcns eidem coniugi mee pro dotalibus traditum habui in villa Dundeva in comitatu Bedense cui Godefridus comes preesse dinoscitur cum consensu et consilio eius beato confessori Christi Maximino in perpetuam tradidi possessionem cum omnibus que ibi hereditarie et legaliter habere visi sumus tam in aedificiis quam in mancipiis vineis terris cultis et incultis pratis pascuis silvis aquis aquarumve decursibus viis et inviis exitibus et reditibus quesitis et inquirendis ut monachi ibidem deo sanctoque Maximino deservientes suis illud usibus perpetuo iure coniungant. Facta igitur traditione idipsum predium benevola eorundem monachorum intentione recepimus non proprium sed beneficiarium ut nostris quamdiv vivamus victualibus aut usui deserviat et post ad illos a quibus hoc beneficiarium accepimus redeat ea tamen ratione ut eundem censum quem ab illius abbate coenobii et monachis iniunctum ibidem ad presens persoluimus usque ad obitum nostrum omni anno in festivitate s. Maximini persolvamus. Si vero aliquis quod absit hanc traditionem irritam facere temptaverit reus deo elemosine mee destructor existat et nichilominus eius mala voluntas ad nichilum redacta quiescat.

Acta est hec traditio Treuiris publice in templo s. Maximini sub die Kalend. Novembris anno incarnationis dominice DCCCCLVIIII indictione III regno regis Ottonis XXV astante abbate Vuikero omnique ipsius loci congregatione tradentibus Buuone et Engila per manus fideiussorum Tancradi et Geisonis coram advocato ipsius loci Hildrado et testibus subnotatis Sigebodone Uuerinero Adalberto Liutardo Cristiano Thiedone Radolfo Thuringo Ego Adalbertus scripsi.