Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sanctae et individuae trinitatis HEINRICVS dei omnipotentis annvente clementia treuerensium praesul venerabilissimus. Notum sit omnibus sanctae dei ecclesiae fidelibus scilicet tam praesentibus quam et futuris quandam in humbacensis castelli suburbio ecclesiam ligneo constructam fundamento ruotbertum nostrum praecessorem ducis herimanni petitionibus consecrasse atque omnem circumquaque decimationem eius subditam dominatui praetitulasse sicque pro animae remedio dei genitricis sub nomine dedicato cuidam monasterio confluentie sito multorum Christi fidelium testimonio comprobante condonasse quatinus fratres eidem loco deservientes dominum perhenniter mererentur exorasse. Postmodum vero non longo temporum spatio praetereunte Willimanum eiusdem monasterii provisorem praescriptam iam sepius ecclesiam lapideo fundamine renovasse ac nostrae paternitatis iuvamen una cum totius cateruae conuentu humiliter inuocando rogasse sibi sub eorundem honore sanctorum quium prius est consecrata videlicet petri principis apostolorum et s georgii martyris dedicasse necnon priori terminatione decimasse sub talique inferius annotata titulatione cunctorum in praesentia paroechianorum recitari mandasse ne amodo quisquam emulorum terminationis cartulam nostra manu simulque fidelium clericorum laicorumue corroboratam et sigillo consignatam posset violasse. Ex fluvio anarae, qua praedium incipit ducis herimanni et inde sursum usque in anarae gesprinc et inde usque in minorem anaram et per minorem anaram deorsum sicut se dividunt praedia praefati ducis atque Cuonradi comitis necnon quicquid herimannus vel eius famuli in confinio brencede videntur usque in clingenebach possidere et clingenebach sursum usque in eius ursprinc de clingenebach autem usque in diofbach veluti se dividit herimanni praedium et inde usque in anaram ac anaram sursum usque adellonis praedium eiusque possessorum et inter adiacentia astinae praedia usque in fontem diufbach vocitatum et inde usque in loganam ac logana deorsum usque in eius concursum et anarae et anaram sursum usque in rivum thyeza et sursum usque in eius ursprinc et inde per bernhardesroth super ruzenbach et inde in madalbergostraza in cunesbach et hinc deorsum usque in ouuuza et inde deorsum qua se secernunt confinia ouminci herimannique praedium usque in fachbach et inde sursum usque in eius ursprinc et inde in uuericoz usque in malandram indeque deorsum usque ad sanctam quercum et inde usque in uerrebachae gespringon et inde in brachysa hincque deorsum in detenes buiram et inde sursum usque saltresstraza et inde usque in seinam et seina sursum usque in terminationem helperici atque in ipsam supra scriptam anaram et quicquid praenominatus dux praedii in hana conprobatur habere. Si quis autem ex his quiddam quod absit cupit contradicendo auferre sit anathema maranatha.

Hi sunt huius cartulae testes Drvdvinvs Hernbertvs comes palatinus Waldbertus Hernustus Guntramnus Adalbertus salego giso Werinherus Arnulfus Huozo Engilricus Anno Fulbertus gerricus Folcnandus godebertus Liubertus Hegizo Vodo Albericus Roingus Nizo Hezzo Gibertus Ruodbertus Reginbaldus Adalgaudus Liudericus Ratboldus Werinherus. Id. Febr. dedicata haec ecclesia ab Heinrico archiepiscopo.