Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sanctae et individuae trinitatis Rotbertus sanctae Treuirensis ecclesiae archiepiscopus. Notum esse cupimus omnibus dei fidelibus presentibus scilicet et futuris qualiter nos ob amorem dei pro remedio animae nostrae fratribus domino in monasterio s. Martini in pago Maginense deservientibus vineam unam et totam partem decimarum in circumquaque iacentibus villis ad nostrum ius pertinentem eo quod antecessorum nostrorum temporibus ad opus matriculariarum predicti monasterii pertineret interveniente Sigibodone vassallo nostro concessimus et reddidimus et in perpetuum easdem decimas ad mensam eorundem fratrum pertinere statuimus. Et ut hoc auctoritatis nostra decretum stabile fixumque permanere possit hanc cartulam conscribi iussimus omnesque nostros successores eque episcopos obsecramus ut sicuti sua velint ita et haec nostra statuta salva et inconcussa manere permittant. Si vero alia aliqua persona haec violare temptaverit auctoritate nobis a deo collate excommunicatum et sub anathematis vinculo positum se esse sciat usque dum poenitendo satisfaciat. Quod si non fecerit ante tribunal divinae maiestatis coram sanctis angelis rationem redditurus aeterna damnatione ligatus permaneat. Data est haec carta anno incarnationis domini DCCCCLVI indictione VII XVII. Calendas Octobris anno piissimi regis Ottonis XXII anno vero rodberti archiepiscopi XXVIIII. –