Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cum per temporalem divinae religionis precariae statutionem ecclesia solito ditaretur more possessioneque sua quosque sublevaret infirmos. Ego Eremboldus miles ecclesiae Virdunensis secundum modulum meae possessionis huius non immemor s. ecclesie rebus uti meisque eam ampliare disposui. Qua de re adiens Rotbertus Treuericae sedis archipontificem omni cum devotione postulans quatenus sibi commissis precariam non despiceret mecum facere precibus enim sedule eum non veritus compellare consilio eius fidelium quod expostulaueram sua advocatique s. Petri suscepi donatione. Ego itaque in Byeura et in Ianilergeio indominicatos mansos tribuens duos eorumque appendices sex cum mancipiis utriusque sexus quorum hec sunt nomina Iohannes et Alsinda cum filiis et filiabus V Algot et Ruotgart cum VII Harbal Hunret et Gamildreia cum IIII Sancta cum III Berner et Anna Harenum Zalechin cum VI Gumbert Heirart et Alesint Helismut cum III Albert Petrus Alsarnas et Herisint Adelinza cum filia Tiersint Reinbert et Ruotgart cum II Fraibert et Umhilt cum filia Harigiet Osimilt cum II Huldreda Bouinza cum tribus omnes animae LXVI et vineam unam et molendinum unum. Aduna in comitatu Iuotio inter Boura et Lannilley silvam ad porcos C prefati sacerdotis concessu et confirmatione advocati Recipio autem in comitatu Uuaprinse in villa Giniurei mansum indominicatum cum XI subiugalibus et dimidium et in eadem villa pratum ad XV plaustra et corouuadas et molendina duo et silvam et in Iuotio pratum ad carratas XXI et terram arabilem indominicatam et insuper mancipia utriusque sexus quorum prima positio hec est Iohannes Odret Stainfrid Auitis Gunterus Herendriz Heliait cum duobus Haindrut Nomhil Tzebert Folmer Herzendrut Hailniet Beyla Flaminna Daidrut Grifrid Reimbolt Angilrada Albert Lietart Zolera cum tribus Rambol Zana cum IIII Amulium et Ruolint cum II Rihol et Stephana cum duobus Gilberia cum tribus Machart Guntart Uogreda cum tribus Tangri et Holdelinda cum tribus Folger et Engilrtda Irmengot et Mansuiz cum duobus Tiebert Adia cum duobus Ada et Daidrud cum duobus Adelait et Anna cum duobus Girenum et Salina Holdreda cum tribus Friderich Holdrada Uuandila cum III Rainberia Malalat Restedunt Ualquart Hendrut Heremberia cum duobus Adelart Herimant Ruotbert Haribert in summa faciunt C. Ut ego Eremboldus et uxor mea Engilrada cum filio nostro Uualthero more precariae firmiter teneam et possideam nemine contradicente pontificum ceterorumque fidelium illius ecclesiae. Post nostrum vero excessum utraque parte ecclesia fruatur feliciter. Datum XI Kalend. Decembr. anno dominicae incarnationis DCCCLVI regnante Ottone rege anno XXI Signum Rothberti archiepiscopi qui hanc precariam fieri et firmare precepit Signum Odilberti eodem anno Otto rex Ungros vicit Berengarius notarius scripsit.