Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domni et salvatoris et s dei genitricis semperque virginis Marie Robertus divina annvente clementia trevirorum archiepiscopus presentibus et futuris s ecclesie et nostris fidelibus. Quoniam sicut ait apostolus pietas promissionem habet vite que nunc est et future et quoniam pontificis esse officium non dubitamus ut ad plebem sibi commissam et ad ecclesiasticam curam sollicite semper et devote superintendat venemus debiti mei negligentiam exactos esse inexorabiliter retractaret et me eure pontificalis obliviosum et iudicabilem demonstraret considerato expetendorum bonorum cordi habito premio posui cogitatum meum super hanc s. dei genitricis et piissime domine nostre virginis marie aulam quam vetustate temporum contigit fere penitus deperisse et cepi sollicitus esse quomodo meo impendio et fidelium s. ecclesie obsequio restavrari potuisset gratias clementissimo domino qui ut idem prefatus ait apostolus fidelibus tribuit velle et perficere pro bona voluntate quorum altcro si quis careat frustra velit quod perficere nequeat et perficiendi facultas ab effectu hone operationis exorbitat si non assit ei expetenda et laudanda in omnibus bona voluntas. Actum est igitur quod fuit in desiderio muro et coopertura quantum potuit emendatum est monasterium et restitutum in statum pristinum ita ut iam dici possit et esse domus orationis et digne querentibus anime salus et piorum remedium. Quapropter karissimi qui natalia dei genitricis et intemerate virginis et dedicationis officium hic frequentare gaudetis quod hodie id est VI. Id Sept. nostra est humilitate restauratum felici retinente memoria et a nobis ad posteros eadem transmigret sollertia et iugiter retinenda noticia. Quod ergo divinitus super salutare anime mee ammonitus volens succesoribus meis pravitatis mee aliquod commendare vestigium quoniam non aliud neque melius fuit ad manum quod s. ecclesie faceremus donatiuum de vineis omne tributum et omne medena agrorum infra et extra civitatem de monasteriis et villis utique cum omni integritate sicut continetur in precepto domni Ludoici regis piissimi ad domnum Rabodonem in hac s. sede pontificem nostrum et venerabilem nostri temporis predecessorem per manum meam et advocati nostri Richardi s marie principaliter et sanctorum servicio quorum reliquie in hac ecclesia continentur legittime delegamus et de manu episcopali ad respectum et partem s. marie per hoc benignitatis nostre apices reddimus et eius dominio confirmamus obnixe hoc statuentes ut ab hac die et deinceps s. maria et ecclesia eius que dicta sunt tributum videlicet et medenam secure possideant quiete obtineant nullo reclamante nullo invidente. Et ut hec nostre devotionis et actionis pagina firma rata et intaminata permaneat ecclesiastica eam auctoritate sigilli nostri impressione roboramus et banni nostri robore confirmamus et in precationis simul et maledictionis vinculo colligamus ut si quis eam vel quod nos pie ecclesie… testificatur delere defraudare vel nisi in melius presumpserit mutare pars eius sit cum Iuda domini traditore et dathan et abyron involvatur sententia quos vivos absorbuit tellus et in flammas perpetuas deglutivit infernus. Datum V. Id. Sept. anno dominice incarnationis DCCCC LVIII regnante Ottone rege anno regni eius XXI anno vero pontificatus domni Roberti piissimi archiepiscopi XXV eodem anno gloriosus rex Otto et imperator Ungros vicit et romano imperio subegit.