Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sanctae et individuae trinitatis et unicae deitatis Rothbertus Treuericae sedis archiepiscopus. Si petitionibus fidelium nostrorum libenter assensum prebverimus id procul dubio ad statum et continuam episcopii nostri soliditatem credimus profuturum. Omnium igitur s. dei ecclesiae nostrorumque fidelium tam presentium quam et futurorum comperiat notitia quod Sigibodo venerabilis eiusdem ecclesiae signifer una cum clero et populo nostram pontificalem deprecatus est benivolentiam ut cuidam villico eiusdem ecclesiae vocabulo Uuydoni cum suis paribus aliquid iuris nostri rerum in proprium largiremur Cuius petitioni voluntarie faventes dedimus prefato Uuydoni cum suis sodalibus in pago Mosolensi in comitatu Bedensi in marca et villa que vocatur Villere situm super fluvium Lysure et in locis hiis nominibus nuncupatis Campella Lannoga Ualleit Juruolrin legali traditione per manus advocati nostri Uodilberti de adiacentiis sedis nostrae Altreie terram indominicatam ad vineas plantandas. Postquam autem constructae erunt antedictus Uuydo cum suis sodalibus nobis et successoribus nostris omni anno ad festivitatem s Martini ex eisdem vineis quatuor situlas vini persolvent sub ea nimirum ratione ut ab hac die ipsi et posteri suorum more hereditario habeant potestatem deinceps tenendi donandi commutandi vendendi et quicquid voluerint faciendi. Si quis vero quod minime credo contra hanc traditionem venire conatus fuerit et eam infringere temptaverit primitus iram dei omnipotentis incurrat et quod repetit evendicare non valeat. Sed presens donatio firma et stabilis absque ulla repetitione persistat cum stipulatione subnixa. Signum domni Rothberti archiepiscopi qui hanc cartam facere iussit atque firmavit. Actum Treueris in dei nomine publice in domo s. Petri II Calend Martii anno incarnationis dominicae DCCCOLII anno vero gloriosi regis Ottonis XVIII super regnum quondam Lotharii indictione X Aderoldus cancellarius iussu domni Rothberti archiepiscopi scripsit et subscripsit. –