Eigils Precarie mit der Abtei Prüm
Dating: c 948–50
Prudenti priorum patrum non incongrue provisionis indagine esse statutum astrictus ut ea quae firma atque stabilia perpetuo decernuntur testium globo necnon et scriptorum calamo cautius affirmentur citius enim quod mirum non est poterit obliuisci quicquid litterariae commissum non fuerit scriptioni unde commodum duximus ut cartulis inserantur quae nostris etiam in temporibus acta seu gesta probantur. Agnoscant igitur tam presentes quam futuri fideles s dei aecclesiae quendam virum ingenuum eigil nomine limina prumiensis cenobii suppliciter adiisse venerandumque ingramnum loci ipsius abbatem astantesque sibi commissos fratres exorasse ut duas ei liceret hereditatis suae curtes bodenheim et sconilar dictas s salvatori ea videlicet ratione tradere quatinns quedam illi curtis caldinbrunna vocabulo prestaretur quo viveret tempore et post obitum pristinae redderetur aecclesiae in honorem domni ac salvatoris nostri dedicatae. Cuius rationabilibus annventes precibus prestando quod peciit et expleverunt qui mox vergentes unius anni curriculo dei cogente omnipotentis imperio migravit a seculo et sua prumiensi collegio est restituta possessio villulis duabus adiunctis quarum superius iam facta est mentio quarum unam uulgo bodenheim appellatam idem venerabilis abbas pro remedio animae suae nouo monasterio quod situm est super arnefa fluvium eo cum consilio fratrum est largitus tenore ut cum integritatis sumptus et famulatus officio inibi deo servientium clericorum deputaretur census vero saltim medietas ad luminaria servitutis ss martirum illuc requiescentium crisanti et darie perpetuo haberetur. Si quis vero quod fieri minime credimus aut ipse abbas aut fratres eius aut quaelibet opposita persona contra hanc donationem et traditionem venire et eam conatus fuerit destruere a deo quem ausus est temere lacescere sciat se iudicandum et merita ulcione sine fine dampnandum. Et ut haec presens donatio omni tempore inconvulsa permaneat et de reliquo maiorem firmitatis vigorem obtineat atque a nullo avelli queat signo proprio ceterorumque fidelium nostrorum subter roborare dignum duximus. Signum domni gratia dei abbatis
S Euerhardi mon
Stephani m
Hildrici m
Euehardi m
Stephani m
Richarii m
Ripodonis m
Faraberti m
S Liutuini mon
Gerhardi m
Fridelonis m
Sigifridi m
Wilhelmi m
Folcuuini m
Radolfi m
Alboldi m
S Hartberni advocati
Bernhardi advoc
Geroldi advoc
Folberti advoc
S Fridelonis