Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Notum sit omnibus fidelibus tam presentibus quam absentibus ubicunque convenientibus, quod quedam commutatio fuit acta de rebus ecclesie s. Petri et s. Seruacii temporibus Rotberti archiepiscopi. Veniens namque quidam Goderamnus deprecatus est de rebus s. Seruacii, ut liceret ei ratam facere commutationem videlicet novem mansorum in villa lens in comitatu avernas temporibus rodulphi comitis, qui eam tunc temporis habuit ita ut in recompensatione daret sue proprietatis res in comitatu Hardinne sitas in villa bouingas XII mansorum. Igitur missis legatis qui considerarent qualitatem et magnitudinem rerum videlicet Sigebertum et Bouonem loci s. Seruatii canonicos et quendam Adelbertum et gonnilonem laycos, testificati sunt congruam fieri commutationem et etiam augmentationem fieri ecclesie trium mansorum. Dedit itaque prefatus Goderamnns predictas res in bouingas ad altare s. Petri et s. Seruatii legaliter per manus eiusdem Adelberti et Remboldi perpetualiter possidendum cum mancipiis XV utriusque sexus et hoc ideo per manus illorum fecerit quod ipse Goderamnus advocatus eiusdem abbacie s. Seruacii fuerat, ut ex ipsorum manibus legali traditione reciperet res ecclesiasticas, quia utrumque legaliter facere nequebat et ut ipse suas res daret, et sibimet ipse recompensationem ecclesiasticarum rerum restitveret, quia advocatus fuerat, recepit itaque cum licentia regis Ottonis ac Rotberti archiepiscopi, qui abbaciam sibi vendicaverat per manus predictorum ingenuorum hominum adelberti et remboldi predictas res in lens cum XII mancipiis utriusque sexus, ut habeat teneat possideat et quidquid voluerit faciat et ut recentius teneat et firmius possideat huiusmodi commemoratio videlicet carte acta est et utrique parti concessa.

Signum Rotberti archiepiscopi. Signum teudonis prepositi et archidiaconi; s. Martini archidiac S. Ansueri archidiac S. gozpoldi archidiac S. Saraberti decani et custodis S. Mamanni cantoris S. gelfridi diac. S. Sigiberti diac. S. Dommuci (?) cappellani S. lantberti capellani S. reginonis capell. S. Wifridi S. Sigiberti prepositi S. bouonis camerarii S. norberti custodis S. Ansfredi S. reinzonis S. egilulfi S. uualtgeri S. tancradi S. hildardi S. dudonis S. erigoni S. druogoni S. winithtri anno dominice incarnationis DCCCCXLVI indict. IIII anno regnante XIII. Ottone serenissimo rege Berengarius notarius scripsit et subscripsit.