Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Commutatio inter Ingramnum abbatem et Arnolfum

Dona vel facta secularium quae stabilia esse volumus ideo literis tradimus ut manifesta sint et presentibus futurisque omnibus unde notum sit universis s. dei aecclesiae fidelibus accessisse ad nos ingramnum scilicet prumiensem abbatem michique subiectam congregationem hominem quendam ingenuum arnulfum nuncupatum eiusque coniugem nomine aluradam et petiisse sibi de rebus suae proprictatis precariam licuisse fieri quod et nos annuimus. Prestitimus itaque eis locum unum s. salvatoris per manus bernardi advocati nuncupatum efflezbura cum suis appendiciis vineis videlicet silvis pratis ac pascuis molendinis aquis aquarmnue decursibus illi vero econtra pro recumpensatione huius precariae tradiderunt s. salvatori sibique servientibus in possessionem sempiternam per manus iam dicti advocati in primis semet ipsos suosque deinde infantes duas scilicet puellas frithelindem atque cunegundem vocitatas cum omni ipsorum alodo iacenti in comitatu herimanni in pago videliect bunnoniensi nomine sarna cum omnibus suis rite appendiciis in silvis pratis ac pascuis molendinis aquis aquarumue decursibus terris cultis et incultis et quicquid ad ipsum locum pertinet. Post mortem vero viri iam dicti arnulfi si superstes fuerit eius uxor copuletur homini s. salvatoris quem pari consensu elegerimus teneantque precariam cum alodo donec illa uixerit sed deserviat eam maritus debito servitio predicti vero infantes illorum similiter s. salvatoris coniungantur hominibus quibus nos voluerimus habeantque alodum prefatorum parentum suorum in beneficio servientes convenienter pro illo redeatque prccaria in potestatem iam dicti senioris nostri s salvatoris. Si vero vel mater illorum infantum seu ipsi infantes voluntarie sive inviti extraneis fuerint desponsate viris noverint se nec precariam nec alodum habituras. Nullus igitur sit inuidus ex adverso veniens qui istud destruere temptet dum per omnia sicut est scriptum ita sit et subscriptorum roboratione firmatum.

Signum arnulfi eiusque coniugis aluradae qui hanc precariam fieri postulaverunt S. ingramni abbatis qui haec fieri iussit aliosque firmare precepit S. gisleberti prepositi et monachi s. beniardi advocati s. hathemeri laici s. ruopoldi laici s. geuardi laici s. bertrici s. berni laici s. siguini laici s. adelardi laici s. herigeri laici s. bereuvelfi laici s. nithardi laici s. ruothardi laici s. uuilliberti laici s. reginhardi laici s. amalrici laici.