Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
De Namerstorp et de Waleswilere et de Betdelonisvilla et de Popinges et de Hillenesheim et de Lienrode

Licet unicuique de rebus quas legaliter in presenti possidet seculo facere secundum legem quicquid voluerit igitur utriusque causam compendii placuit atque convenit inter venerabilem abbatem hildradum prumiensis caenobii et ramengarium virum illustrem ut de rebus suis precariam facerent quod et fecerunt. Dedit itaque idem ramengarius ipso abbati et prenominato monasterio omnia quae ad namerestorp habuit quod est in pago eiflinse et ad Zupitislod in ipso eodemque pago et in comitatu tulpiacensi quendam iam vetus valde et permaximum campum quem ab amando adquisierat necnon et alias res quas ad lienroth habuit cum omnibus rite pertinentibus ad locum ipsum eo videlicet tenore ut quamdiv viveret ipse earundem rerum potestatiuus heres existeret post finem vero vitae suae iam dicto monasterio perpetualiter subditae essent. Donavit etiam prenominato abbati et supradicto monasterio in alio loco uualesuuilere nuncupato quod est situm in pago bedinse aecclcsiam necnon et hoc quod homo quidam nomine folcardus et frater eius heimeradus iure hereditario ibidem quondam libere possederant in omni integritate omnia ad ipsum iuste pertinentibus id est terris agris pascuis silvis aquis aquarumve decursibus totum per omnia et ad integrum ea videlicet ratione ut ab ipso die in reliquum totum tempus ipse abbas et successores eius necnon rectores eiusdem loci eundem supra nominatum locum tenerent et quicquid ad utilitatem ipsius monasterii facere inde decrevissent liberam in omnibus haberent potestatem faciendi. At vero econtra memoratus abbas cum licentia domni et imperatoris augusti videlicet ottonis magni una cum consilio et consensu fratrum eidem ramengario aliquid de rebus sui monasterii presente iohanne advocato praestitit videlicet omnia que ad mamingum quidam vir nomine richuuinus quondam in beneficium habuit id est in terris vineis pascuis aquis aquarumue decursibus omnia ad integrum tradidit insuper etiam et aliae res quae in pago carrasco sunt sitae videlicet stephilines et souuerdis villa una cum castello illic contiguo cum omnibus ad illas villas iuste pertinentibus id est aedificiis mancipiis terris agris cultis et incultis aquis aquarumue decursibus adstante uuerinhario advocato ac sepe nominato abbate coram testibus legaliter ea ratione ei sunt traditae ut ipso die totum tempus vitae suae quicquid ex eisdem villis exigi posset ad suam utilitatem absque ullius contradictione libere habere liceret et post obitum suum continuo ad pristinam possessionem redire deberent. Ea vero loca quae infra sunt scripta id est bamme et vinee ad uncla tali modo ab ipso abbate ei concessa et a iam dicto advocato sunt tradita quatinus ipse et quedam femina adalgart dicta quamdiv in presenti seculo perseverassent in proprios usus sine ullius contradicentis obstaculo secure sibimet haberent et post amborum huius vitae finem ad prefati caenobii iure dominationis statum redirent. Placuit ergo ex utraque parte illud inserere ut nullus sit deinceps qui contra hanc precariam aliquid presumat dicere vel infringere de neutra parte quod qui presumpserit quod repetit non evindicet quin magis legalibus sentenciis subiaceat et ad aerarium regis X libras argenti componat et X abbati iam prefati monasterii. Et ut haec praecaria firma et inconvulsa permaneat manu propria subsignavimus et bonorum hominum tam monachorum quam laicorum manibus roboranda decrevimus. Signum hildradi abbatis qui hanc precariam fieri iussit aliisque firmare mandavit s. ramengarii qui hanc precariam fieri postulavit s. iohannis advocati s. uuerinharii advocati s. astonis prepositi s. faraberti prepositi s. albonis decani s. ingramni prepositi s. adalhardi s. adalgaudi s. gerberni s. herigasti s. uuickingi s. reginheri s. haruuini s. eginolfi actum publico prumiensi monasterio sub die XVII kal. iulii anno dominice incarnationis DCCCCXLIII regnante ottone anno VII. –