Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Prestaria Faraberti.

In nomine s et individuae trinitatis Farabertus divina favente clementia rector et abbas prumiensis coenobii quod est conpactum in honore domni et salvatoris nostri ihesu christi situmque est in finibus arduensem. Notum esse volumus omnibus s dei aecclesiae fidelibus nostrorum clericorum scilicet et laycorum tam presentium quamque futurorum industria quod accessit ad nos farabertum videlicet abbatem caenobii suprascripti quidam fidelis noster nomine ramengarius et uxor ipsius adalgarda nomine deprecantes ut eis erga nos fieri liceret quandam precariam ex rebus illorum proprietatis quorum voluntatem et rationabilem peticionem quia ratam et fidelem ut cumperimus per fideles nostros prout petebant fieri concessimus ex illorum rebus et de rebus s. salvatoris. Dederunt itaque nobis iam dicti ramengarius et uxor eius in pago et in comitatu biedensi in villa uualesuuilere nec non et in pago heflinse in comitatu scilicet tulpiacensi in villa nammerestorp atque in eodem pago et in comitatu in bettilonis villa et in campo zulpilesloch etiamque in villa ponpenges et in villa hillesheym sive in villa lyemrode dicta quicquid in prefatis locis illorum fuit possessio nobis legaliter tradiderunt in terris cultis et incultis viis et inviis exitibus et redditibus domibus edificiisque aliis pratis pascuis aquis aquarumue decursibus piscationibus molendinis silvis mancipiis utriusque sexus Econtra in recompensatione huius precationis. Dedimus in pago moslacensi et in comitatu biedensi per manus tetjridi aduocati et fulberti similiter aduocati una cum consensu et uoluntate fratrum in villa marnemhic quod hactenus beneficatum fuit illic et in alio pago karasco in villa sueuerdesheim quicquid habuit in beneficio similiter in pago heinftinse et in comitatu tulpiacensi in villa stephelin dicta atque in villa bamma. Et in pago ribuarensi in villa molinen nuncupata necnon et in pago bonnensi aecclesiam qut; est sita in villa reginbach cum omnibus ad eam rite pertinentibus atque in villa unchele Hyc omnia superius nominata tam mansis quam domibus et aedificiis aliis vineis pratis aquis aquarumve decursibus pascuis terris cultis et incultis silvis mancipiis utriusque sexus vel quicquid ad prefata loca aspicere videntur quamdiu presens adesset vita illorum habeant teneant atque possideant usuque fructuario excolere potestatem habeant tali itaque tenore hanc precariam firmare volumus ut de ipsis rebus quicquam alicubi nec vendere nec donare nec alienare nec concambiare ullam potestatem habeant sed quantumcumque inibi adtrahere et inmeliorare valeant et post illorum obitum omnia superius memorata wm omni superposito et omni inmelioratione ad usus prefatt; aecclesiae utraque partes absque ulla contradictione revertantur. Si vero aliquis contra hanc precariam insurgere ex adverso voluerit aut nos ipsi quod non credimus aut aliquis succedentium nostrorum aut ex parentibus illorum infringere temptaverit X libras argenti legibus componat et quod repetit non evindicet sed presens tradition firma et stabilis permaneat subscriptorum manibus inviolabiliter roborata ac munita. Actum publico prumiensi monasterio sub die XVII kal. iulii anno ab incarnatione domni DCCCCXLIII ind I regnante ottone rege anno VII signum faraberti abbatis qui hanc precariam fieri iussit aliisque firmare mandavit S. ramengarii qui hanc precariam fieri postulavit s. ingramni prepositi s rodveni prepositi s. qisleni prepositi