Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Neminem ex conuentu lateat fidelium qualiter quedam villula s Maximino est tradita Fuit igitur Gozlinvs nomine miles quidam ex nobilissimis regni Chlotarii ducens prosapiam et secundum seculum honestam ac secundum deum religiosam agens vitam. Cui cum presentis vite finis appropinquaret dolore infirmitatis cepit pregravari et usque ad extrema perduci Ergo cum se iam sentiret mortuum necessarium sue saluti iniit consilium lapsus culparum scilicet penitere confiteri et pro venia emendationem in posterum repromittere. Nec mora erescente pietatis gratia partem hereditatis proprie ad servicium monachorum in monasterio s. Maximini presulis conversantium legitima traditione statuit conferre. Deinde hanc voluntatem legitime uxoris et proprii filii auribus si ipse non possct perficicudum commisit. Postquam illi hoc se libenter facturos promiserunt dolor prefato Gozlino ad vitalia rediit nec multo post novissimum spiritum emisit. Quem fideles sui ad prefatum monasterium perduxere et ante limen sepeliere basilice. Accedentes quoque altario uxor eius nomine Vda et filius eius vocabulo Regingerus tradunt legittime villam que uulgo Hvnzelinesdorph dicta est cum omnibus ibidem adquisitis et in posterum adquircndis. Sic autem eam tradiderunt ut olim fuit tradita Gozlino a quodam viro nomine Uolmaro ut scilicct in usum ac servicium monachorum fixa permaneat in perpetuum sine ullius contradictione. Iam vero si aliquis huic veridice obuiare nititur kartule perfacile est eum cum sua pravitate enervare subscriptorum testium iudiciali certamine Ogonis abbatis Friderici Gisilberti Sigeberti fratrum predicti Gozlini; Oftradi Bernacri Iohannis Amolrici Bertoldi et aliorum multorum. Acta est hec tradicio anno domin incarnationis DCCCCXLIII. Regni domni Ottonis VII. Indictione II. Temporibus domini Ogonis abbatis.