Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Agnoscat omnium fidelium coetus quod ego Robertus indigne vocatus archiepiscopus vocatione cuiusdam ratheri ad quendam sue proprietatis locum nomine Uuerichonissartem veniens dedicavi ibi ecclesiam eam subiciendo ad ecclesiam natesheim quam constat sub honore s. Stephani esse locatam. Nam nullam terminationem aliam inibi facere debui vel potui quia in priori terminatione illius aecclesiae predictc in Natesheim constabat a predecessore meo digne memoriae viro Hetti distributa et determinate usibus fratrum in loco s. Martini deo servientium. Porro utraeque predicte aecclesiae et mater in Natesheim et filia in Uuerikenroth sacerdotes sibi accipiant ad regendas parrochias et ad sacerdotale ministerium peragendum unum de fratribus ad aecclesiam s. Martini qui utrasque aecclesias et parrochias provideat et si negligens servitio extiterit prepositus electione fratrum alter subrogetur qui utrasque ecclesias provideat. Et si aliqua adhuc infra istam terminationem cum licentia constructa fuerit ecclesia similiter subiciatur matrici aecclesiae videlicet in Natesheim. Si quidem nonas Maii dedicatam eam omnes agnoscant confluentes, et ut feriatum habeant hunc diem iniungimus. Igitur terminatio antiquior hiis determmatur locis. Defluente Karenbach in Elza et sic Elza supra usque ad Sartem ratheri et inde usque ubi incipit fluere predictus fluviolus Elza et ab Elza usque ad Kelenberega et sic Kelenberega usque ad fluuium Triera et de Triera usque ad montem antiquest per confinium nemorum inter Ratheri et s. Maximini usque ad viam de Baruuilra venientem; et sic illam viam usque ad montem Nore et sie illum montem usque ad montem Achon et inde usque ad Suarzensole et sic inde usque ad Ekeda, et sic Ekeda defluente usque ad Nitissa et sic de Nitissa per confinium nemorum Megina et villa Herdiga usque ad Karenbach, et sic Karenbach defluente usque in Elza et sic Elza supra usque ad sartem Ratheri Itaque hiis terminationibus et confiniis in dedicatione aeclesiae Natesheim ab antcccssore nostro archiepiseopo comprehensa tam in cultis quam in incultis locis videlicet beatae memoriae Hetti quam nemo successornm suorum nec infringi nec immutari poterit sine animae suae maximo periculo et ideo inconuulsa maneat per seeula. –