Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sanctae trinitatis et unicae deitatis Rothbertus Treuericae sedis archiepiscopus. Notum sit omnibus huius ecclcsiae fidelibus presentibus atque futuris quod Bertha feminarum nobilissima nos adliens poposcit ut quondam mansum indominicatum in villa quae vocatur Prodaicraten in pago et comitatu Uuapensi situm cum tribus mansis servilibus et dominicatis et mancipiis XXXII et aliis terris arabilibus ubi possunt seminari CLXX modii annonae et pratis indominicatis ad XVI carratas feni et quicquid ad eundem mansum pertinere vidctur iure precario illi et filio eius Herlero videlicet et nepoti eius Seyberto concederemus. Nos igitur cum consultu nostrorum fidelium clericorum scilicet et laicorum illius petitioni assensum prebere statuimus. Dedit itaque prefata Berta de sua proprietate legali tradition ad altare domni s. Petri in recompensationem huius mansi in villa Erlont vocata in pago Uuapensi mansum indominicatum cum terris indominicatis ubi possunt seminari C L modii annonae et pratis indominicatis ad octo carratas feni et alios mansos serviles duos ex quibus exeunt in anno solidi X et quidquid ad eundem mansum pertinere dinoscitur in pratis campis pascuis aquis aquarumve decursibus terris cultis et incultis et mancipia utriusque sexus XVIII cum uno molendino eo nimirum tenore ut ipsa predicta Berta et filius eius Erlerus necnon et nepos illius Sibertus cunctis dicbus vitae illorum cum omni securitate datum et acceptum habeant et sine ullius repetitionis inquietudine teneant atque possideant. Et quisquis hanc precariam infringere voluerit X pondcra auri persolvere cogatur et quod repetit evindicare non valeat. Post illorum vero decessum ad partem domni s. Petri utrumque datum scilicet et acceptum redeat et in eius deinceps maneat potestate ut autem hec precaria secundum suprascriptam conditionem firma et stabilis tranqvilla quietudine consistat manu propria subter eam firmavimus manibusque nostrorum fidelium roborari quod et dedimus ei per manum advocati Rotheri. Signum Rothberti prestantissimi archiepiscopi Lambertus cancellarius scripsit et subscripsit.