Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine dei aeterni et salvatoris nostri Ihesu Christi Ruthgerus sanctae Treuericae sedis archicpiscopus omnibus notum esse volumus quod quidam vir vocabulo Albricus ad nos veniens poposcit ut quasdam res de potestate s Petri in pago Heilizacensi iacentes de rebus suae proprietatis per commutationem acquirere posset. Nos ergo missos nostros Uualtercherum vasallum nostrum et cum illo. Qualterum Rodingum et Albuinum famulos nostros illuc direximus qui perspectis et inquisitis omnibus renuntiaverunt nobis nichil aliud ibi esse nisi mansum indominicatum et alias mansos IX absolutos absque ullo homine de pratis autem ad carratas quinque. Considerantes itaque et intelligentes res lange positas aecclesiae nostrae minus utiles secundum statuta Agittensis concilii per consensum nostrorum fidelium clericorum atque laicorum supradicti viri petitioni assensum prebere decreuimus. Dedit itaque Albricus supradictus de rebus suae proprietatis legitima traditione absque cuiuslibet contradictione ad altare s. Petri in domo cum omni integritate quicquid visus fuit habere in comitatu Bedensi et villa vocabulo Bevera airales videlicet cum aedificiorum structuris pomeria vineas terras arabiles et partem siluae atque molendinum unum. In eorum ergo recompensatione dedimus de altari et potestate s. Petri per manum Uualtheri advocati nostri atque tradidimus cum omni integritate quicquid in supra nominato pago Heilizensi in comitatu Nortgouua et villa nomine Genebredde domnus s. Petrus habuisse dinoscitur in mansis cum capellula una et prato et universis adiacentiis ad eosdem mansos pertinentibus sub ea nimirum conditionis ratione ut unaquaque pars quod accepit teneat et absque ulla repetition quieta securitate et perpetua stabilitate possideat cum stipulatione subnixa. Signum Rothgeri prestantissimi archiepiscopi Lambertus notarius scripsit et subscripsit. Actum Treueris anno dominicae incarnationis DCCCCXXVIIII anno vero domni Henrici serenissimi regis VI super regnum quondam Lotharii. Indictione II.