Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sancte et individuae trinitatis notum esse cupio omnium industriae tam presentium quam et futurorum qualiter ego Megingaudus cum interuentu et auxilio amicorum meorum quoddam praedium s. Maximini confessoris Christi Gautsbrehtinge vocatum in precarium ius mihi a fratribus eidem confessori Christi deservientibus impetrare studui quod nihilominus larga sanctitatis eorum annvente benevolentia sicuti desideraveram obtinvi. Accepi itaque ab eis in loco prenominato mansum dominicatum cum omnibus exitibus suis et alias mansos ingenuiles VI cum Emmardo servo et aliis mancipiis ad eundem locum aspicientibus et cum omnibus appendiciis eiusdem loci tam in vineis quam in pratis pascuis silvis aquis molendinis terris cultis et incultis. Ea scilicet conditione ut eadem possessio mihi quamdiv vivam uxori quoque meae Bilidrudae et filio meo Godefrido usque ad obitum vitae eorum praecaria lege deserviat et tunc iterum monasterii utilitatibus absque ullius contradictione redeat. Ego vero e contra de mei iuris proprietate tradidi s. Maximino in villa Agullia III mansos cum vineis et omnibus exitibus suis et Dingolfum servum cum aliis mancipiis in eisdem mansis habitantibus et in alio loco in villa Dundeba mansum I cum vinea optima et Rudingum servum cum filio eius Herichone. Ea siquidem ratione ut usque ad terminum vitae meae vel uxoris meae Bilidrudae vel filii mei Godefridi nostris usibus permaneant Postea vero s. Maximini proprietatibus cedant. Si quis vero quod futurum non credo vel ex heredibus meis vel ex alia aliqua parte hanc precariam violare temptaverit imprimis iram omnipotentis dei incurrat et ad thesauranum regis V hbras auri coactus exsolvat. Acta est haec praccaria traditio Treueris anno incarnationis dominicae DCCCCXXVIIII indictione II regnante serenissimo Heinrico consentiente et iubente duce Gisalberto per manum Vuolmari advocati adstantibus et annventibus monachis Bodone praeposito Motario cantore Uuolflaico decano Uuanberto thesaurario Uuigerico Rodberto Bonifacio Uuikero Engilrico coram testibus subnotatis Bernacro Odone Razone Dodone Reginero Humberto Rumberto Alechramrio Irimberto item Irimberto Balduino Rodkero Albrico Ego Ogo humilis levita scripsi.