Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine dei aeterni et salvatoris nostri Ihesu Christi summi pastoris Gysalbertus gratia dei dux rectorque s. Traiectensis aecclesiae cunctis huius aecclesiae domnique s. Seruatii fidelibus presentibus atque futuris cognitum esse volumus qualiter per consilium nostrorum fidelium clericorum atque laicorum abbatiam s. Seruatii per consensum Rutgeri Treuericae sedis archiepiscopi acquisiuimus. Ego autem in huius largitionis recompensationem dedi legali et firmissima traditione ad altare b. Petri quandam villam vocabulo Burtz in pago et comitatu Ardunensi iacentem cum omnibus appenditiis iuste et legaliter ad se pertinentibus eo nimirum tenore ut utrumque abbatiam scilicet et eandem villam usufructuario teneam omnibus diebus vitae meae. Post meum vero discessum omnes res monasterium et universae possessions s. Seruatii cum prefata villa Burz cum omni integritate ad altare et potestatem s. Petri revertantur et in illius dominatione perpetua stabilitate consistant. Alium quoque locum qui dicitur Burg iuxta fluuium Mosellae in comitatu Magnacensi legitima traditione presentialiter dedi ad s. Petrum finetenus habendum Gulisam vero in pago supradicto et comitatu Euerhardi de rebus s. Seruatii secus Mosellam iacentem pro vestitura et firmitate reddidi. Concessi etiam ego Gislebertus prefatae ecclesiae s. Petri in beneficio de rebus s. Maximini villam nomine Taleuang cum omnibus suis appenditiis eo tenore ut quamdiu ego vixero eadem villa s. Treuericae aecclesiae usibus deserviet et episcopi arbitrio disponatur. Hec convenientia et huius rei pactum coram domno nostro Henrico glorioso rege et coram illius principibus statutum et ab eo collaudatum atque sanccitum est suis proceribus consentientibus. Sed ne forte huius conditionis atque traditionis noticia oblivione deperiat verum stabilis et inviolata permaneat presentis scripturae testamentum fieri et quorundam virorum qui interfuerunt nomina subter adnecti precepimus illorum videlicet qui traditionem et vestituram viderunt coram altare s. Seruatii. Signum Uuothilberti qui vestituram attulit S. Uualgeri comitis S. Thiedrici comitis S. Cristiani comitis S. Folcoldi comitis S. Godefridi S. Gerolfi S. Razoni S. Hugoni S. Reginoldi S. Burigrici S. Gisilbarti S. Godefridi S. Ingibrandi S. Ansfrithi S. Uualtgeri S. Arnoldi S. Nithardi abbatis S. Friderici diaconi S. Herulfi prepositi S. Sarauardi diaconi S. Herimari custodis S. Stephani presbyteri S. Arnoldi presbyteri S. Gerardi presbyteri S. Sigiberti presbyteri S. Helmerini presbyteri S. Uualteri presbyteri S. Odrici presbyteri S. Geroldi presbyteri S. Reginhardi diaconi S. Sfogili diaconi S. Uuarneri diaconi Sigibertus s. Seruatii alumnus scripsit et subscripsit. Actum in Traiecto anno dominicae incarnationis DCCCCXXVIII anno vero V domni Henrici serenissimi regis super regnum quondam Lotharii indictione I. –