Dieselbe Verhandlung in anderer Form
Datierung: 926
Cunctis etenim in catholica ecclesia salvatoris sequentibus instituta decretum est caritatem auctoris pre omnibus et super omnia preponere fratri autem ut sibimet in omnibus caritatis fervore deservire et his binis legalia preceptis et prophetica implesse documenta anno autem DCCCCXXVI autoritate domni nostri Ihesu Christi secundum humanam fragilitatem depopulantibus. Agarenis pene totum regnum belgicae galliae studuit unusquisque diligenter tuta loca perquirere ubi aliquid firmitatis fieri potuisset contra predictorum insidias perfidorum. Invento igitur quodam castro a Francone videlicet et Norpoldo Humpertoque super ripam fluminis qui dicitur Cyra vallatus undique precisis rupibus de hereditate s. Maximini treuericae urbis episcopi cuius glima oratorium s. Ioannis in sinistro latere predictae urbis fulgentibus decorat miraculis et pertinet ad ministerium custodis predicti loci quod sibi concambiare suas e contra duplice dando obnixe flagitabant instabiles hereditates cum mansis finitimis sex et iugeribus octo hocque eis benevolenter concessimus ac tradidimus propter memoratas fratrum dilectiones cum iussu et deprecatione senioris nostri Gisleberti comitis et abbatis et voluntate cunctorum caenobitarum memorati patroni ut dictum est in iustum concambium et ista sunt loca quae de parte eorum econtra nobis in eternum possidenda traduntur de parte Franconis et Humperti mansi quinque et iugera quatuor in villa quae dicitur Brola et arale unum in villa quae dicitur Cardonis cum suis appenditiis de parte autem Norpoldi mansos et iugera totidem in loco qui dicitur Beregon et hoc firmiter actum est et funditus traditum utraque regione et stipulatione subnixa. Si quis vero quod fieri non credimus hoc concambium irritare conaverit non careat ira dei sanctissimique episcopi et persolvat in aerarium regis auri libras decem et argenti pondera XX et ut statutum est cum verecundia amittat. Actum est hoc concambium Treuiri in caenobio memorati antistitis astante plebe et advocato Uuolmaro cui Uuormatiae in publico mallo ab Henrico rege ministerium advocationis traditum est cum testibus subscriptis.
Signum Gisleberti comitis qui hoc concamoium fieri iussit. S. Bodonis prepositi. S. Motarii S. Rotberti S. Uuigerici S. Tiethmari S. Bonifacii S. Asolphi S. Franconis S. Erardi S. Euerelmi S. Bettonis S. Stephani S. Gaganhardi S. Heriberti S. Rauingeri S. Ruodacri S. Sigibodonis S. Popponis S. Rotfridi S. Godeberti S. Nantelini S. Gerardi S. Suetdolfi S. Folerici S. Gozberti S. Gerochi. Anno incarnationis domni supradicto indictione IIII regnante Heinrico rege. Ego Uoco in vicem cancellarii cum iussu domni Bodonis prepositi scripsi et subscripsi.