Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sancte et individue trinitatis. Inter quos caritas illibata consistit pars parti congrua sibi beneficia impertiri non deneget quia nichil ibi minui cernitur ubi similis qualitatis et quantitatis equa portio recompensatur. Ideoque placuit atque convenit inter Gisilbertum illustrissimum comitem cum congregatione monachorum in monasterio s. Maximini deo famulante et quosdam nobiles viros Nortpoldum videlicet et Franconem ut quasdam res pro ambarum partium opportunitate inter se commutarent. Dederunt itaque prefati viri legali traditione ad partem s. Maximini ad custodiam scilicet de rebus suae proprietatis Franco videlicet mansos quinque et iugera quatuor in comitatu Magnacensi in loco qui dicitur Brula et in Karadone airales tres cum eorum appendiciis Nortpoldus vero similiter mansos V cum iugeribus quatuor in comitatu Naahegouue in loco vocabulo Beregon iacentes. Acceperunt autem econtra de rebus almi Maximini montem et rupem quandam munitioni faciendae aptam super ripam fluminis sitam quod dicitur Kira cum mansis quinque et iugeribus octo in circuitu eiusdem montis iacentibus. Ea nimirum ratione ut utraque pars quod accepit habeat teneat et absque ullius recompensatione et calumpnia in perpetuum possideat et quod exinde agere decreverit liberam in omnibus habeat potestatem cum stipulatione subnixa. Si quis autem contra hanc commutationem insurgere repertus fuerit ausus legalibus subiaceat institutis. Acta in eivitate Treuirensi in monasterio memorati patroni III. Kalendas Ianuarii astantibus viris nobilibus clericis ac laicis quorum ista sunt nomina. Signum Giselberti comitis qui hoc concambium legaliter fieri iussit. S. Uuolmari advocati cui Uuormatiae in publico mallo officium advocationis traditum est ab Henrico rege. S. Bodonis prepositi. S. Motarii cantoris. S. Rotperti monachi. S. Bonifacii monachi s. Gerardi laici s. Bopponis s. Betonis L s. Gerochi et aliorum multorum. Anno incarnationis dominice DCCCCXXVI presidente in cathedra supradictae civitatis Rotgero venerabili metropolitano indictione IIII regnante Henrico rege.