Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine s et individue trinitatis. Notum esse cupio industrie omnium tam presentium quam futurorum qualiter ego Roricus cum interuentu et auxilio amicorum meorum quoddam predium s. Maximini Ensilinga nuncupatum eo quod meis relms adiacens esset in precarium ius mihi a fratribus eidem confessori Christi desevientibus impetrare studui. Quod nichilominus larga sanctitatis corum benivolentia annuente sicuti desideraveram obtinui. Accepi itaque ab eis in loco prcnominato. Ensilinge scilicct quod in pago bedensi in comitatu Wirici situm est capellam unam et de terra arabili iugera CCXVI cum mancipiis utriusque sexus ca scilicet conditione ut eadem possessio mihi quam div vivam uxori quoque meae Ansdrude, filioque meo Wigerico usque ad obitum vite corum precaria lege descrviat et tunc iterum monasterii utilitatibus absque vllius contradictione redeat. Ego vero econtra de mei iuris proprietate tradidi s. Maximino in supradicta illorum fratrum villa Ensilinga scilicet mansum unum et in pago mosolensi in comitatu Litardi in loco qui dicitur Burmeringa de terra arabili iugera CCXLIIII cum mancipiis utriusque sexus ca quidem sicut predictum est ratione ut usque ad terminum vite mee uxorisque Ansdrude filiique mei Wigerici nostris usibus adhereat postea vero plena possessione monasterii proprietatibus cedat. Si quis vero quod fieri non credo ex heredibus meis vel alia aliqua opposita persona hanc precariam violare temptaverit in primis iram dei et s. Maximini incurrat et ad erarium regis V libras auri coactus exsolvat. Acta est autem hec precaria tradicio publice in monasterio s. Maximini Treviris astante Euerhardo ipsam abbatiam tenente et preposito Albuino Wanberto decano et Mothario per manum Hartmanni advocati testibusque subnotatis Widrico Gerberno Gozmaro Wolmaro Reginaro Rumberto Lamberto. Anno dominice incarnationis DCCCCVIIII Karoli vero regis VIIIII Indictione XII.