Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Inter quos caritas illibata permanet congrua sibi beneficia mutuo impertiri non denegant quia nihil ibi prorsus minvi cernitur ubi similis qualitatis et quantitatis aequa portio recompensatur. Ideoque placuit atque convenit inter monachos in monasterio s. Maximini deo famulantes et Roricum s treverensis aeclesiae vasallum ut quasdam res pro ambarum partium oportunitate inter se commutarent. Dedit itaque praedictus Roricus ad partem et potestatem s. Maximini de rebus suae proprietatis in pago Nedinse in comitatu Liutardi in loco qui dicitur Burmeringas de terra arabile iugera CCXLVII et mancipia his nominibus Fraugerus Engelardus Hucpertus Uualterus Uueringarda et infantes illorum V. Othgerus Lantfridus Folcor et filia ipsius Liutsinda Rotfridus Adelfridus Reginardus Baldrada Ozo Ospertus et infantes illorum Orizo Folcarda Husilinda Godefridus Ochilo Uuericho Hildigarda et filia ipsius Hildigarda Uuerinfridus et de sua potestate in ius et dominationem s Maximini legali auctoritate contradidit. Accepit autem econtra de rebus eiusdem b. Maximini prefatus Roricus in pago Bedinse in comitatu Uuidrici in villa vocabulo Eslingis de terra arabili iugera CCXVI cum mancipiis utriusque sexus his vocabulis nuncupatis Radacho Thietza Ruotlandus Berinza et infantes illorum Liudulfus Liutrada Diururfus Herchentruda Regimboldus Irmingarda Arnulfus Grimdruda Odilbertus Ingelbertus Ermenrada Eurigerus Rothmarus Adecha Eurigerus Ingiltruth Dagafridus Adelfridus Regimbertus Oza Ruothcarth Reginehith. Quae cuncta consentiente domno Euurardo ipsius abatiam s Maximini tenente monachis quoque assentientibus Albuino videlicet preposito Uuamberto decano Bernichone Muotario Amulrico ceterisque totius congregationis per manus Hartmanni acclesiae advocati ita firmissima traditione memoratus Roricus suscepit ut sicut de hereditariis rebus ita de his liberam omnimodis potestatem in posterum habeat quicquid voluerit faciendi. Supradictarum igitur rerum commutatio sicut praesentis scripturae perhibet testamentum sub ea quidem ratione facta esse dinoscitur ut ab hodierna die in reliquum unaquaeque pars quod accepit habeat teneat et absque ulla cuiuslibet repetitionis calumnia quieto ordine et secura dominatione possideat proprioque in omnibus potiatur arbitrio. Si vero quod futurum minime creditur quispiam contra hanc conditionem venire eamque dissolvere temptaverit iram dei et s. Maximini incurrat et quod repetit evindicare non valeat Insuper talentum auri componat. Presentia vero huius commutationis testamenta pari tenore conscripta manibusque bonorum hominum roborata inviolata permaneant cum stipulatione subnixa.

Signum Uuidrici comitis

S Albuini prepositi

S Uuamberti decani

S Hartmanni advocati

S Gerberni

S Gozmari

S Bernichonis

S Amalrici

S Motarii

S Odilberti

S Adae

S Uuolmari

S Saramanni

S Uuolmari

S Reginarii

S Gerberni

S Rumberti

S Bernacri

S Lantberti

S Gozperti

S Oftarii

S Dissilonis

S Marquardi

S Adelardi

S Theodonis

S Bertonis

S Thtietfridi

S Otcarii

S Grimoldi

Thietmarus notarius scripsit et subsc.

Actum Treueris In Kal. Ianuarii Anno dominicae incarnationis DCCCCVIIII. Anno autem domni Hludouuici·gloriosi regis VIIII Indictione XII