Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Lex humana et consuetudo exposcit antiqua ut quelibet de rebus condonatio quocunque modo facta per testium astipulationem et scripture attestationem roborctur. Presentis igitur scripti assertione notum sit in posterum huius sancte ecclesie fidelibus qualiter annuente domno Rotgero prestantissimo archiepiscopo Uolmarus vasallus illius quendam locum pro facienda municiuncula iure precario acquesivit. Dedit siquidem legali traditione ad altare et partem s. Petri de sua proprietate in loco qui vocatur fundus riuus iuxta ripam fluminis Chyle inter pratum et terram arabilem iugera II de silva vero IV. Hac autem traditione acta concessit illi domnus archiepiscopus per consensum suorum fidelium clericorum atque laicorum rupem unam in marcha Bodardi villaris iacentem cum edificio supraposito quod bone memorie Ratbodus archiepiscopus olim construxerat et in circvitu inter frutiferam et infructuosam terram atque paludem iugera X. Ea nimirum rationis conditione ut utrumquo datum videlicet et acceptum idem Uolmarus et coniunx eius Richildis et unus eorum filius quem ipsi ad hoc eligere voluerint cunctis diebus vite illorum sub pretextu precario cum omni securitate habeant. Post illorum vero discessum ad partem et potestatem s. Petri utrumque datum scilicet atque acceptum cum omni integritate absque aliqua cuiuslibet contradictione redeat et in eius dominationis iure perpetua stabilitate consistat. Ut autem huiuns precarie conditio firma et stabilis permaneat domnus archiepiscopus suo suorumqne fidelium assensu roboravit cum stipulatione subnixa. Signum domni Rotgeri prestantissimi archiepiscopi qui hanc conscriptionem fieri et firmari rogavit.