Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine summi dei auctoritas aecclaesiastica patenter adfirmat ut quisquis se ipsum cunctaque transitoria pro amore dei despexit quod cum illo aeterne remunerationis premia possidebit. Quapropter omnium fidelium nostrorum presentium scilicet et futurorum cognoscat industria qualiter ego ingenua nomine uuieldrud ob amorem dei et remedium animae meae ac debitorum meorum cum consensu senioris mariti mei nomine hildiberti ceterorumque amicorum fidelium me cum omnibus successoribus meis s. martino in censum contrado ea videlicet ratione ut omni vitae meae tempore duos denarios in cera in predicti sancti festivitate annaliter persolvam; successores itaque mei si quando ad aetatem pervenerint ut ipsum censum persolvere queant hoc ipsum facere ullomodo non dimittant; Et ut meae traditionis hec auctoritas firma stabilisque permaneat! testium nomina subter ponere rogavi; Signum ipsius uuildrudae quae hanc cartam scribere iussit; S Hildiberti advcati eius S Madelgardi Uveronberti Himinardi Gerlandi Gerbergi Liudtardi Hildiberti; Actum in pago meginovelt vocato in comitatu burchardi comitis in ipso loco monasterii s. Martini presentibus istis ceterisque quamplurimis; Ego itaque Azzo hanc veritatis cartam cunscripsi. Anno dominicae incarnationis DCCCCV indictione XI V Kal. Novembris regnante rege Arnolfo anno II feliciter. Amen si quis hanc legitimam traditionem minvere conaverit! divina illum ulcio subsequatur et tres libras in acrarium regis de auro persolvat et conatus sui privetur affectu.