Rotger stiftet und begabt eine Kapelle zu Lintgen bei Mersch und gibt sie dem hl. Maximin
Datierung: 896
In nomine sancte et individue trinitatis. Quoniam honestum hoc unicuique in hac vita posito esse videtur ut fidei vel karitatis officiis se quibuscunque potest commendare conetur ut et ipse econtra mutua recompensatione beneficiorum donetur. Idcirco ego Rotgerus mediante amicicie fidelitate adii monachos s Maximino Christi confessori deservientes supplicans pietatis eorum benivolentie ut infra parrochiam eorum ad ecclesiam s. Mychahelis in villa Marisch appendentem in mea possessioue consensu eorum in villa Lindiche ecclesiam construere liceret. Qui mee peticioni assensum prebentes capellam ibi fieri permiserunt, sed et ope qua poterant vel familia sua ut perficeretur fideliter adiuverunt. Illa igitur peracta apud domnum Ratbodum archiepiscopum consensu predictorum monachorum ut dedicaretur obtinui. Quasdam etiam decimationes predicte parrochie ad ecclesiam s. Mychahelis pertinentes! in eadem videlicet villa Lindiche nominata et in Bukrode et in Scoz et in novalibus terris noviter extirpatis ut ad candem capellam appendices fierent ab eisdem monachis impetravi sed et decimas illarum possessionum quas habere visus sum in Rugilande et in Keddinge vel Hekchelscheit illuc nichilominus determinavi. Dimidium quoque mansum in cadem villa vel alia quatuor iugera inter prata et arabilem terram et in Hechelscheit iugera duo et in Michelenberch mansum I de mea proprietate illuc pro dotalibus tradidi Mancipia quoque eidem capelle famulatura Mandalonem videlicet et uxorem eius Selivvif et Brunungum dedi. Ea siquidem ratione ut dedicaretur obtinvi ut presbiter s. Mychaheli deserviens illam semper capellam habeat et prescriptis omnibus nullo contradicente fruatur ne anterior vel antiquior terminacio s videlicet Mychaelis ob hoc mutilari videatur. Quia vero prescripti monachi tam prompta voluntate meis precibus annverunt ne velud ingratus beneficii mihi ab illis collati esse videar eandem capellam s confessori Christi Maximino qui in suburbio Treuirensis civitatis requiescit: cum omnibus appendiciis et utilitatibus suis in perpetuam trado possessionem ea tamen conditione ut usque ad obitum meum vel uxoris mee Anastasie sub iure nostro nullo contradicente persistat postea vero monachorum utilitati pro remedio et absolutione animarmn nostrarum iure legittimo cum omni bono illius ville cedat ut teneant possideant et ut melius potuevint suis eam usibus adiungant. Et ut hec nostra tradicio inviolabilis et fixa permanent hanc kartulam fieri rogavimus. Si vero aliquis quod absit hanc traditionem infringere temptaverit iram dei incurrat et ad erarium regis XXX libras auri coactus solvat. Acta est hec tradicio anno dominice incarnationis D CCC XCVI. Regnante Ludevvico rege.