Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sanctae trinitatis et unicae deitatis Rothbertus Treuericae sedis archiepiscopus. Notum sit omnibus huius aecclesiae fidelibus presentibus atque futuris quod Ada filia Folradi neptis Rothgeri venerabilis archiepiscopi nos adiens poposcit ut quandam ecclesiam in villa Theoderica vocatam in pago Rizogohensi in comitatu. Ardenensi sitam in duobus mansis servilibus inter vineam et aliis terris et vinea una et mancipiis IIII et quicquid ad eandem aecclesiam pertinere videtur iure precario illi et duobus filiis suis concederemus. Nos igitur cum consultu nostrorum fidelium clericorum similiter et laicorum illius petitioni assensum prebere statuimus. Dedit itaque prefata Ada de sua proprietate legali traditione ad altare s. Petri in recompensationem huius aecclesiae in villa Bruch vocata in pago Rizogohensi et in comitatu Ardenensi mansum indominicatum cum terris indominicatis ubi possunt seminari CXLVIII maltra annonae et duobus pratis indominicatis ad XXX carratas feni et alios mansos serviles IIII et dimidium et quicquid ad eundem mansum indominicatum pertinere videtur in pratis campis pascuis aquis aquarumve decursibus cultis et incultis viis et inviis et mancipia utriusque sexus XXVI. Eo nimirum tenore ut ipsa Ada et filii eius Rotgerus videlicet et Folradus cunctis diebus vitae illorum cum omni securitate datum et acceptum habeant et sine ullius repetitionis inquietudine teneant atque possideant. Et quisquis hanc precariam infringere voluerit X pondera auri persolvere cogatur et quod repetit evindicare non possit. Post illorum vero discessum ad partem et dominationem domni s. Petri utrumque datum sciliect et acceptum redeat et in eius deinceps maneat potestate. Ut autcm hec precaria secundum subscriptam conditionem firma et stabilis tranqvilla quictudine consistat manu propria subter eam firmavimus manibusque nostrorum fidelium iussimus roborari. Signum domni Rothberti prestantissimi archicpiscopi. Actum Treueris anno dominieae incarnationis DCCCCXXXVI indictione XI anno vero secundo regnante domno Ottone gloriosissimo rege super regnum quondam Lotharii Berengarius notarius scripsit.