Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Anno ab incarnatione domni nostri ihesu christi DCCCLXXXVIII regni domni Arnulfi gloriosissimi regis die calendarum maiarum acta est sinodus in suburbio metensis civitatis in ecclesia s. arnulphi ab archiepiscopo venerabili Ratpodo treuerensi et a rotberto predicte civitatis presule. Dado quoque virdunensis ecclesiae reverendissimus episcopus et arnoldu tullensium episcopus et stephanus inclitus abbas et multi sacerdotes cum comitibus et pluribus nobilibus et deum timentibus viris adfucrunt ubi pari voto parique consensu pro vera charitate et tranquillitate s. dei ecclesiae quam redemit Cristus sanguine suo sibi invicem occurentes hec in commune presules loquuti sunt.

Cap. I: Episcopi et presbiteri et fideles laici qui ante nos fuerunt iuxta s. canonum auctoritatem sepius in christi nomine convenientes iusticiam dei statuerunt et idcirco pacem suis dicbns habuerunt iuxta illud quod scriptum est pax multa diligentibus legem tuam domine et hominibus bone voluntatis. Nos autem qui tanto tempore transacto conprovincialem sinodum non habuimus et inuicem querere misericordiam dei negleximus videmus in nobis completum esse quod per prophetam dominus dicit terram vestram in conspectu vestro alieni devorant et erit in vastitate hostili ergo qualiter a nortmannis hec omnia in nobis completa sint nemo dubitat quomodo etiam a perversis christianis undique atteramur omnes in commune sentimus sicut scriptum est: populum tuum domine humiliaverunt et hereditatem tuam vexauerunt. Querenda est igitur pietas christi qua pagani arceantur et statuenda est lex dei qua crudelissimi gentis nostrae homines a vastacione pauperum repellantur. Idcirco quicquid in nobis prave voluntatis est abiiciamus et de paganis christo auxiliante pacem obtinere valebimus auctoritatem ss. patrum contumacibus nostris inponamus et velint nolint pro timore etiam gloriosissimi nostri senioris arnulfi regis ad satisfactionem venire faciemus et sie iusticiam dei statuendo poterimus eius misericordiam invenire quem nos cognoscimus pravis actibus graviter offendisse.

Cap. II. Dominus loquitur per prophetam dicens adferte omnem decimam in horreis meis et probate me in hoc dicit dominus si non appervero vobis cataractas caeli et dedero vobis fructus usque ad habundantiam scimus enim quoniam peccatis exigentibus clauditur caelum et fit nostris diebus sepissime fames ideo statvimus ut deinceps nemo seniorum de aecclesia sua accipiat de decimis aliquam portionem sed solummodo sacerdos qui eo loco servit ubi antiquitus decimae fuerant consecratae ipse eas cum integritate accipiat in suam sustentationem et ad luminaria concinnanda et basilicae aedificia vestimenta quoque saccrdotalia et cetera utensilia suo ministerio congrua obtinenda hec omnia episcopi de suis aecclesiis et ceteri attendere decreverunt unusquisque presbiter unam solummodo habeat aecclesiam nisi forte antiquitus habuerit capellam vel membrum aliquod adiacens sibi quod non expedit separari. Est enim multum laudabile coram deo et hominibus si unus presbiter unam aecclesiam salubriter providerit et utiliter rexerit quoniam non est nobis cura animarum adhibenda pro temporali commoditate sed cunctis sacerdotibus est optandum ut cum suis ouibus a christo recipiant pascua vitae aeternae cle uno manso et de terris pro sepultura datis et pro IIII mancipiis vel eorum procreatione nullus census deinceps exigatur et pro sepultura nullum pretium detur.

Cap. III. Sacerdotes qui vice moysis iram domni super populum sevientem precibus suis debent mitigare attendentes etiam ne illud fiat quod scriptum est maxima ruina populi in culpa sacerdotum fuit nequaquam in sua domo aliquam feminam habeant nec matrem nec sororem sed auferentes omnem occasionem satanae angelicam vitam ducant et domno deo casto corpore et mundo corde finetenus serviant. Nam licet hoc s. litteris crebrius inhibitum esse videatur tamen quia hoc nefas in quibusdam oriri videbatur idcirco communi decreto statutum est et hoc interdictum a s. sinodo nimium laudatum est cuncti presbiteri ut libros et sacerdotalia vestimenta suo episcopo in proxima sinodo ostendant et ut crisma suum sub sigillo et sera semper custodiant a predictis episcopis expresse commendatum est. Et ut nemo clericorum arma portet vel indumenta laicalia induat i. e. cottos vel mantellos sine cappa non portet et laici cappas non portent et nullus alteri suscipiat a fonte infantem nisi qui apprime signaculum i. e. abrenunciationem diaboli et professionem catholicae fidei tenverit et infantem nequaquam duo vel plures sed unus a fonte baptismatis suscipiat quia in huiuscemodi secta diabolo datur locus et tanti ministerii reverentia vilescit nam unus deus unum baptisma unus qui a fonte suscipit debet esse pater vel mater infantis. Hec omnia generaliter interdicta sunt quia et grandis levitas erat et grauitas vel religio clericalis nimis in talibus vilis efficiebatur.

Cap. IIII. Guntherus metensis ecclesie primicerius obtulit libellum proclamationis super iudeos qui habitant metis quapropter interdictum est iuxta capitula ss. patrum ut nemo christianorum cum eis manducet et bibat vel quicquid comedi aut potari potest a iudeis accipiat nimis eniru iuxta quod ait cesarius arelatensis aecclesie episcopus. indignum est atque sacrilegum eorum cibos a christianis sumi cum ea quibus nos fruimur ab illis iudicentur inmunda ac sie inferiores incipiant esse christiani quam iudei et omnes eorum conuivas ipse et s. siagrius aeduorum episcopus cum aliis multis excommunicaverunt.

Cap. V. In locis vero non consecratis i. e. iu solariis sive in cubiculis propter infirmos vel longius iter a quibusdam presbiteris sacrificium offerebatur quod omnimodis interdictum est et ut basilicae a corepiscopis consecrate ab episcopis consecrentur roboratum est quia iuxta decreta damasi pape. innocentii et leonis uacuum est atque inane. quicquid in summi sacerdotii corepiscopi egerunt ministerio et quod ipsi iidem sint qui et presbiteri sufficienter invenitur.

Cap. VI. Duae sanctimoniales propter suum facinus de monasterio s. Petri sine velamine erant eiectae sed iuxta s. canones s. sinodus constituit ut velamina illis redderentur et intra monasterium in ergastulo ponerentur paruo pane et aqua brevi cum habundancia verbi divini usque ad satisfactionem fruerentur quidam etiam diaconus qui de sacrilegio confessus et convictus fuit pro misericordia in carcere poni iussus est interdicto ministerio et ut pro eo omnes generaliter orarent iniunctum est.

Cap. VII. Quedam femina nomine aua cum fratris sui consilio et auxilio qui vocatur folcrius et cum aliis consanguineis suis maritum suum dimisit et ad eum redire noluit unde illorum sacerdos servus dei vocabulo folcardus ad suam dominam et ad eius fratrem veniens ut eos a tanto scelere traheret confestim ab eodem et suis complicibus castratus est. Pro his omnibus ad sinodum vocati venire nolverunt et idcirco usque ad satisfactionem excommunicati sunt viri pestilentes vastabant miserabiliter istam provinciam pro quo scelere ad sinodum vocati sicut scriptum est eripite pauperem et egenum alii venerunt alii venire noluerunt illi qui adfuerunt sinodo satisfecerunt ceteri autem canonice excommunicati sunt. Pari etiam tenore excommunicatus est quidam homo vocabulo theodricus cum complicibus suis quia quandam viduam fugiendo prostratam super corpus s. euencii rapuit et de monasterio traxit et in uxorem sibi eam taliter sociavit. Quidam vir lantbertus nomine interficiens consanguineum suum et ducens eius uxorem nomine uualdradam iuravit coram archiepiscopo quod tale coniugium dimitteret et iterum ei se sociavit et adhuc eam habet idcirco excommunicatus est.

Cap. VIII. Quesitum est a s. sinodo quid de eis sacra fieri auctoritas iuberet qui cum predictis excommunicatis communionem habeant nam non tantum laici verum etiam presbiteri in celebratione misse excommunicatos recipiunt et quid de his qui in eadem excommunicatione mortui fuerint verum ad hec tanta auctoritas prolata est s. petrus apostolus in ordinatione s. clementis ita plebes alloquitur si inimicus est alicui pro actibus suis vos cum illo nolite amici esse et prudenter observare debetis auertere vos ab eo cui ipsum sentitis adversum sed nec loqui his quibus ipse non loquitur. Istius transgressores s. petrus et omnis auctoritas excommunicat servis autem a propriis libertis sive beneficiatis venerabiles episcopi in communione dominorum absolutionem dederunt s. leo papa de excommunicatis et ita defunctis taliter decrevit horum causa iudicio dei est servanda in cuius manu fuit ut talium obitus usque ad communionis remedium differretur nos autem quibus viventibus non communicamus mortuis communicare non possumus.

Cap. VIIII. Precando rogaverunt predicti episcopi orare pro domno rege arnulfo et triduanum in proximo celebrare ieiunium ubi cum litaniis et magna corporis afflictione precaremur deum ut faciat nos converti ad se in toto corde et animo volenti adaperiat cor nostrum in lege sua et in preceptis suis et faciat pacem et placeat redemptori nostro eripere oppressos revocare in angustiis constitutos et sie talia agendo mereamur obtinere hie indulgenciam et in futuro pacem sine fine mansuram. amen.