Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sanctae et individuae trinitatis ruodhbertus s. metensis ecclesiae humilis episcopus notum sit omnibus fidelibus s. dei ecclesiae tam presentibus quam futuris qualiter nos adepta episcopatus metensis ecclesiae sede curam pastoralem gerentes et ea que divino cultui mancipata esse noscuntur sollerter investigantes repperimus in nostro episcopatu in quodam villare quod est aspiciens ad villam que dicitur Vuibiliskirica cellam quandam ab antecessore nostro adventio venerabili episcopo in honore s. terentii confessoris christi honorifice constructam ubi idem adventius in initio constructionis clericos sub regula canonicorum vitam habituros instituit sed ad sustentacionem ipsorum non plura adposvit. Nos quoque pro divino intuitu ob amorem dei et reverentiam ipsius sancti atque pro salute animae nostrae cum consultu fidelium nostrorum clericorum scilicet et laicorum. atque ad peticionem canonicorum quos venerabilis antecessor noster adventius ad servicium dei et prefati confessoris christi b. terencii in eadem cella collocavit diligentissime considerantes curam alendorum gregum et ne nostris temporibus predecessorum nostrorum bene disposita marcescerent concessimus ad augmentum ipsius s. loci et ad substanciam eorundem canonicorum in pago blesinsi in comitatu odacri comitis in villa nuncupata letoltingos ecclesiam matricularem unam et capellam unam ad ipsam ecclesiam aspicientem in loco qui dicitur stufines villare et in villa eskirichingos sortes ingenviles III cum omnibus suis appendiciis scilicet decimis campis pratis pascuis silvis aquis aquarumve decursibus mobilibus et inmobilibus cultis et incultis sine aliqua diminutione totum et ad integrum. Adhuc vero multis cos indigere considerantes nonam partem vini de vineis indominicatis in villa bredallio ad sustentationem predictorum fratrum concessimus ut leti et securius antecessorum nostrorum et nostri memoriam habere possent et dei servicium ad honorem prescripti confessoris christi implere studeant ita siquidem ut predictae res omni tempore ad provendam ipsius loci fratrum habeantur et quicquid inde iuste exigi poterit eisdem fratribus mancipetur hoc autem statuentes precamur pro dei omnipotentis amore et s. terencii ut nemo successorum nostrorum hanc institutiunculam a nobis factam disrumpere aut violare desideret sed sicuti quisque facta sua cupit habere stabilita et firma ita hec nostra instituta omni tempore inconuulsa et recta manere permittat. Et ut hec nostrae institutionis auctoritas perpetualiter inviolabilis permaneat manu propria illam roboravimus manibusque fidelium nostrorum roborari fecimus. Actum metis publice sub die XIII kal. marcii anno VI regnante domno arnulfo rege feliciter indictione XI.