Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Concamium inter abbatem et Hartmannum

Inter quos caritas inlibata permanserit pars parte beneficii oportuna prestatur quia nichil sibi de rebus propriis censuit minvendo quae econtra recipit in augmentis dum et omnibus non habetur incognitum sed plurimis manifestum qualiter abbas ansbaldus et fratres ex monasterio s. dei aecclesiae quae sita est in prumia et bonae memoriae hartmannus inter illis decreverunt ut res iam dictae aecclesiae per beneficium prefato sub usu fructuario ordine sibi excolere liceret incontra suam alodem sibi ad vitam dederunt itaque fratres in pago uuormacense in villa uckenheim curtem salaricium cum casa et horrea et spicario cum caeteris casticiis aspicit ad eundem locum de terris salariciis quicquid ad eundem constat curtem cum aripennis et pratis silvisque seu quicquid ibidem nostrum visum esse dinoscitur similiter quicquid nostrum erat ad iencingon et ad appenheim et ad druhtmaresheim et ad asmundesheim item ultra rertum in pago heinrike in bruibah curtem unam et de vineis aripennes quinque cum hominibus quinque qui ea possident et fructificant mancipia quoque censualia quicquid in eodem morantur pago et in pago loganacense et in locis ibidem omne quod pertinet ad s. iustinam item in pago aualgauue ultra renum ad disapham curtem salaricium cum casa et horrea prata ad carrada quatuor et mansa composita octo cum uualtmarca et mancipiis quae ibidem consistunt. Unde tua fuit petitio et nostra non negavit voluntas ut et res istas nostras similiter et tuas sub usu fructuario tibi excolere prestaremus sicuti per hanc cartam visi sumus gessisse hoc est illud quod nobis tradidisti hoc est in pago odangauue in villa vel marca nuncupante philippia curtem salaricium cum casa salaricia et orrea et spicario cum nemore seu ceteris casticiis. Est denique in eadem curte ecclesia in honore s. martini consecrata suntque in ea capsae II crux cum argento parata guntfanones II serica casula virida I calix argenteus cum patena missalis unus Leccionarium I et antifonarium simul item missalis I et collectarium gregorii XL omeliae item ibi antiphonarium I et liber omeliarum aspicit ad eandem aecclesiam de terris salariciis iugera LX de foreste casnino ad porcos CCC de vineis quoque inter riegamaga et oncale et uuinitorio et cazbach et bahheim et mielenheim et einazfelt et filippia et in pago aroense in geroldeshoua aripenne I et inter omnibus illis sunt aripennes VIIII et pertinent ad eandem aecclesiam mansi V ista mancipia sedent in illis in prima mundulf et eius uxor cum infantibus in sccunda sedet dyma cum suis infantibus illa alia mansa tria sunt absa inde solvit presbiter ille beringerus libram de argento in unoquoque anno. Ista sunt censualia mancipia atalsuint otbrat gunter sigibrat heithemrich manno et eius soror codicha cum infantibus suis irminlint et sui infantes eckiburch et sui infantes ruotgart cum infantibus suis folcbrat et uothilbrat meginbrat et uuinibrath heribrath engildrut helmdrut regindrut richeri engilbrat athaldrut thieduuin irmindrut hildiburch herithegan et eius uxor cum infantibus suis. Reginsuint cum infantibus V Hartuuin et eius uxor c. inf. suis una est ad nuiuenebrat cum suis infantibus. Aspicit ad superiorem curtem prefatum de terris salariciis iugera XXIIII de prato ad carradas XX et in aroense ad gygenhoua id est ad uuillioluesdielin aripennes V item ad philippiam sunt farinaria III quae soluunt in unoquoque anno modios XL VIII et saginant verros II et seruuuas II cum porcellis et canes II et de silvis ad porcos CCCC et alia silva in cotenforast uualtmarca habunde Pertinet ad eundem inter composita mansa et absa VI et VII est in pago aroense ad gysenhouon et iste census illorum solvit unusquisque in anno ante natale domni unciam I et in mense maio denarios XV et porcum I valentem solidum unum pullos III oua X scaras III Per noctes XIIII de lignis carra V per annum quoque alterum de stercoribus carrada V et in unoquoque anno de lino libram unam si datur eis unum dimidium libra illud operiant et tangarium ab aquis isti habent obovias prescriptas VIII uibalt I et uxor eius et infantes II hildolf aliam et uxor eius et infantes III arnolf terciam et eius uxor meginsuint et infantes II megino habet quartam duo quoque mansa absa. Ista alia mancipia pertinent ad eundem uolthilbrat hildiburh alfsuint rathleih et uxor eius cum uno infante aluor et tres infantes folrat et eius uxor et infantes II athallint et infantes IIII et spopondit in unoquoque anno de cera ad inluminaribus prefatae aecclesiae denariatas VI. Ista omnia superius breviter comprehensa tam curtis curtilis domibus aedificiis campis culturis vineis silvis obouiis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus cultis et incultis omnia et ex omnibus ut ab hodierno ad vitam quoque tuam cum omni emelioratu et post discessum tuum ad iam dictam ecclesiam statim revertere absque ulla dilatione valeat. Et ut hec prestaria firma et inconuulsa ulterius permaneat cum stipulatione subnixa actum publice coram altare s. salvatoris sub die IIII kal. marcii anno VI domno karolo cesare in dei nomine feliciter amen ego ansbaldus hanc cartam firmavi. Signum ansbaldi abbatis S. Matfredi prepositi Faraberti mon. Engilgarii Lantberti Thietberti Thancradi Eleberti Hucberti S. Folcoldi Gerberti Mathaloldi Gerolfi Liezberti Godefridi Ratberti Winitholfi Ratberti S. Alberti Williberti Humberti Ruotthrici Waltharii Otberti Hartberti Radolfi Reginardi S. item Radolfi Gislaberti Wilpradi Athalmarii Beretharii Liefgarii Erlefridi Engilfredi Hildradi Otgarii Alfgarii Berangarii.