Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Prestaria Ansbaldi abbatis de Logana superiore et de Walthusen

In nomino domni dei et salvatoris nostri ihesu christi ansbaldus favente gratia dei prumiensis monasterii abbas dilecto nobis presbytero helprado quampluribus non habetur incognitum qualiter tibi complacuit atque convenit uti res tuae iuris atque proprietatis sitas in pago qui vocatur superior logana in fine vel marka uualthusa quicquid ibi habere visus fuisti coram ydoneis ac illustrissimis viris traderes atque perenniter habendum ac possidendum transfunderes vel condonares ad reliquias s. salvatoris prumiensis coenobii quod est constructum in finibus harduuenae ubi auctore deo presidemus una cum turba plurima monachorum in conuentu publico sollemniter condonasti casam videlicet indominicatam cum omnibus appendiciis eius et mansum indominicatum integrum et dimidium ad ipsam curtem aspicientem et quicquid ibidem precio comparasti ab huogone in supradicta marka coram testibus mancipiorum nomina haec sunt thiedrich et coniunx eius cum infantibus VII gerbertus albuuicli thietrudis cum infantibus IIII adaluuar. Alia etiam septem mansa et dimidium termini vero ad ipsas res aspicientes ex orientali parte terra regis quam dividit rivolus paruus a meridiana parte termini usque ad fluuium mulimbach et terra adallahi et terra reginberti ab occidentali parte terra uuolfgrammi et ruodiconis et consanguineorum ipsorum et terra regis usque ad stratam publicam antiquitus pergentibus in hessa et toringa et silvam communem s. goaris quae ad ipsum monasterium pertinet et aliorum coheredum usque ad terram hildimuodi et uualtarii et eorum heredum usque ad supradictum riuulum orientalem et terram regis proprisum vero alium has terminaciones habentem ab orientali parte est terra regis a parte meridiana currit fluuius logana ab occidentali parte odinesbach ab aquilonali parte terra filiorum thietarii. Hec omnia ut supra digessimus tradidisti prefato monasterio totum et ad integrum quatinus ibidem deo descruientibus proficiat in augmentis una cum terris domibus aedificiis silvis pratis pascuis molendinis aquis aquarumve decursibus uuadriscapiis mobilihus et immobilibus exitibus et regressibus quaesitum et inquirendum quicquid dici vel nominari potest de tuo iure in ius et dominationem nostram transfudisti perpetualiter possidendum eo videlicet tenore ut sicut ipse petisti nostraque decrevit voluntas omniumque fratrum nostrorum consensit benignitas quamdiv deo donante aduixcris omnes memoratas res in beneficio habeas et insuper prestamus tibi duas aecclesias nostras ex ratione s. salvatoris et omnia quae ad ipsas pertinent quarum una sita est in nasoua altera vero in flachta vineam quoque unam prestamus tibi in erintra ex uno latere habet gundoldus ex altera parte truduinus. Haec omnia superius comprehensa tam de tua propria datione quam de eeclesiae s. salvatoris collationae gratanti animo sub usu fructuario quamdiv aduixeris tibi cedimus sub eadem conditione ut nullatenus pontificium habeas ipsas res alienandi vel vendendi aut commutandi sed in omnibus emeliorandi vel conservandi et post tuum de hac luce discessum omnes prefatas res tam eas quas tradidisti quam eas quas in prestariam aceipisti mox in ius et dominationem transeant supradicti monasterii videlicet s. salvatoris quod vocatur prumia absque ulla contradictione vel cuiuslibet consignatione. Facta prestaria sub die XIII kal. marcii anno VI regnante glorioso hludouuico rege in francia anno ab incarnatione domni DCCCLXXXVIIII indictione XIV ego ansbaldus abbas prumiensis coenobii hanc prestariam a me factam firmavi.

Signum uuigonis monachi S Ermengaudi Richardi presb. Fraiberti Faraberti Wernarii Willelmi S. Liuduuini Meginarii Rodingi Folcquini Ekkeberti S. Rodingi Beraldi Rotfridi Aliberti Abbonis. Ego adalbertus amanvensis rogatus scripsi.