Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Carta Rodulfi de Karchilenheim

In nomine dei et salvatoris nostri ihesu christi ansbaldus gratia dei prumiensis monasterii abba rodulfo dilecto nobis ac venerabili levitae christi. Plurimis non habetur incognitum qualiter tu res tuas sitas in pago ribuariense in villa nuncupante uuizrichesheim et in pago arisco in villa nuncupante crachilenheim de vineis picturas tres cum mancipiis et omnibus appendiciis accepta libera ac legali potestate in elemosinam tui ac fratris tui rotgarii prumiae monasterio ad reliquias s. salvatoris plurimorumque sanctorum ubi auctore deo presidemus cum turba plurima monaohorum in conventu publico tradidisti. Postea vero tua fuit peticio ut tibi easdem res una cum aliis rebus nostris quae adiacent in pago tulpiacensi in villis his nominibus albiniaco et uuitracha tibi concederemus usu fructuario id est mansum indominicatum cum domibus et terris et pratis ac silvis cum omnibus casticiis atque adiacentiis suis aecclesiam quoque cum omnibus appendiciis suis et mansis XXX ad supradictam curtem pertinentibus et de vineis ad halmhoua picturas VII cum curte et casa et homine nomine egilberto cum uxore et infantibus quod ita et fecimus una cum consensu fratrum nostrorum exceptis paucis scarariis quos ob servicium senioris nostri domni videlicet hludouuici iunioris retinuimus qui etiam in tua tradicionis carta conscripti sunt haec omnia tam de tua traditione quam et de ecclesia s. salvatoris collatione benigno et gratanti animo tibi concedimus usu fructuario possidenda quamdiu aduixeris sub ea conditione ut nullatenus potestatem habeas ipsas res alienandi vel vendendi distrahendi aut commutandi sed in omnibus emeliorandi vel conservandi. Et censuimus tibi ut annis singulis in assumptione s. mariae quod evenit mediante mense augusti denarios VI in luminaribus aecclesiae s. salvatoris in cera aut argento persolvere studeas quod si de hoc censu tardus vel negligens apparveris legis compositione exinde facias ut ipsas res minime perdas post tuum quoque ex hac luce discessum res memoratas cum omni superposito absque ullius iudicis contradictione vel consignatione heredum tuorum in nostrum faciamus revocari potestatem et dominationem. Facta prestaria sub die V nonas maias anno IIII regnante domno nostro hludouuico gloriosissimo rege ego ansbaldus prumiensis monasterii abba hanc prestariam a me factam firmavi. Signum gundaldi diaconi S. richardi presbiteri s. faraberti presb. s. matfridi presb. s. uuillelmi diaconi s. Jodacri mon. s. uuernarii mon. s. reginardi mon. s. odonis mon. s. ermengandi s. humfridi s. ratgildi presb. s. rodrauci presb. s. abbonis diac. s. gozselmi ego gerutuardus monachus hanc prestariam ad vicem faraberti scripsi.

Carta vel prestaria rodulfi de erakilenheim.