Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Exemplaria de Wimundesheim

Dominus salvator precepit in euuangelio misericorditer et salubriter nos monendo dato et dabitur vobis et item date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis igitur ego in dei nomine heriricus huius divinae monitionis instinetu iam iter arripiens limina beatissimorum apostolorum aliorumque sanctorum rome adeundi una cum consilio salubri ac consensu karissimi fratris nostri domni et venerabilis hunfridi episcopi. in presencia ipsius trado ad reliquias cenobiumque domni salvatoris nuncupatum prumia constructum super fluuium eiusdem nominis in finibus ardinnae ubi presenti tempore venerabilis abbas ansbaldus rector esse videtur villam propnetatis meae quae vocatur uuimundasheim quae michi ex paterna maternaque successione hereditario iure obvenit quae sita est infra naagao in confinio seu pago uurmacense super fluviolum elera cum omni integritate cius et re inexquisita in mansis casticiis aedificiis arboribus superpositis peruiis legitimis appendiciis adiacentiis cum omnibus terminis suis terris cultis et incultis vineis silvis pratis pascuis communiis aquis aquarumve decursibus farinariis quicquid dici vel nominari potest et curtiles ac vineas in diversis paginulis in binge super fluuium hrenum excpta vinea quam rimigarde et irminoldo concessi silvam quoque nostrae ditionis in silva sana mancipia etiam LXX una cum hac donatione ad iam dictum s. locum domni salvatoris trado atque transfirmo perpetualiter habenda. quorum haec sunt nomina:

Irleuuar uuigbald amhild adalmund blithroth fridela heldroth folrad hildrad odrad berdrat baltfreth fridelint gundrad heriman adalman uulfsuint uuinibald thancrad baldrad richild uoda heledberth bilethroth item adalmund fridesuint heriuuard amalgund thiodrada item baldrad item irleuuar frideuuara eolard linheit folcthrot bernuin bero heimilo lintso uualtbert stille muoda ratsa kleina adalbert item uoda egilmund thiatsuint Johan uuillico uuaro item ratsa sicco adalroth item bernuuin lintuuar item adalbert thiatuuar adalgart uulfbertus radolf bougrad reginsuuint erphere engelbert: albuuin risolf uuillehild helmdroth elihild hartuuin haec omnia denominata ad reliquias domni dei et salvatoris nostri ihesu christi locumque sanctum nomini eius dicatum hodierna die de iure meo in ius eiusdem transfundo perpetualiter ad possidendum in elemosinam meam fratrisque prescripti hunfridi venerabilis episcopi patris nostri albrici matris hunae itemque fratrum heinrici et albrici ea conditione ut fratres ibidem christo domno famulantes ad specialem consolationem in usus proprios alimoniamque perpetuo ac inviolabiliter res ipsas teneant nullusque rectorum vel in beneficium vel prestariam dandi aut comutandi aut vendendi aut in alium quemlibet usum transferendi horum quipiam potestatem habeat sed tantum ut dictum est in commemoratione annuali specialique consolacione fratrum visibus in elemosina nostra parentumque nostrorum perpetualiter deserviant et ut ego quamdiv domno salvatore annuente aduixero ipsarum rerum usum fructuarium per prestariam possideam et sicut convenimus annuatim ad festivitatem s. martini aut circa de vino carradam unam de farina modia X argenti solidos X ad pisces emendos ad pastum unum fratribus ibidem exibendum in memorata elemo sina pro ipso usu procurare studeam postque meum obitum res ipsae cum omni melioratione ac superpositione ad ipsum s. recipiantur locum binique pasti servis dei iam dictis procurentur deinceps pro nobis perpetualiter denturque libra una. Et si quis rectorum diaboliea presumptione huic devotioni nostrae ac deliberationi dementiae ipsius domni salvatoris commissae in rebus ipsis vel elemosina nostra contrrus aut fraudator exstiterit iusto iudicio dei omnipotentis procellatur perpetuique anathematis vinculo obligatus in iudicio magni diei coram ipso domno salvatore rationem reddens in conspectu ss. angelorum sanctorumque omnium alienus eorum consorcio exstet in perpetuum. Si vero ego quod absit aut ullus de heredibus aut proheredibus meis contra hanc traditionem nostram elemosinariam domno salvatori omni devotione commissam venire aut infringere temptaverit offensam ipsius domni salvatoris iramque sentiat et insuper auri libras C argenti libras D fisco cogente exsolvat nec sic quod repetit evindicare valeat sed presens donatio ac precaria perenniter maneat inconuulsa legaliter facta legaliterque roborata stipulacione subnixa actum in uuimundaslteim publice XII Kal. septembris firmatumque legaliter ansbaldo abbate presente ac megengaudo comite pagensi proceribusque ac scabinis pagensibus anno incarnationis domni salvatoris DCCCLXVIII indict I regnante domno et glorioso rege hludouuico cum fratre karolo anno XXVIII hlothario vero nepote ipsorum. Signum heririci inlustris viri qui hanc donationem elemosinariam domno salvatori famulantibus una cum precaria fecit ac firmavit ego hunfridus indignus episcopus aecclesiae morinensis frater eius hanc traditionem deuotionis nostrae signo s. crucis confirmavi s. megengaudi comitis s. megengaudi vicedomni s. Brunichonis s. uuicharii s. milonis s. gislarii s rathadi s. hunoldi s. ratoldi s. uualtgeri s. adalberti s. hunfridi s. saramanni s. rinoldi s. emiconis s. liutltardi s. Ebroini s. Brantsonis s. Theodrici s. Herimanni s. Bertulfi Albuini Nithadi Guntuuardi Odacri Engelberti Liudolji Heuinulfi Otgeri Hruotuuici Rinoldi Sigehelmi Asulfi Gisleberti Alfgeri Eghardi Geruuigi Gebardi Regengoti Iberini Sigardi Hildrici Amalgeri Ansberti Baldrici Erembaldi Faramundi Truanti Immonis Bettonis Lutgeri Milonis Ekkiberti Daguuini. In dei nomine ego gundbertus peccator pater iussu domni hunfridi episcopi nostri fratrisque eius heririci inlustris viri rogatu hanc cartam traditionis sanctae devotionis eorum domno salvatori facte scripsi.