Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Prestaria Hyedildis

In nomine domni dei et salvatoris nostri ihesu christi ansbaldus preucniente gratia dei prumiensis monasterii abba dilectae nobis in christo ac venerabili matronae hiedildae dum pluribus non habetur incognitum sed clarissimis ac prudentissimis viris manifestissimum esse constat qualiter irimfridus et sigiricus comites necnon et guntbertus atque hadabaldus illustres viri ante hos dies res tuas sitas in pago coloniensi necnon et in pago tulpiacensi simulque in pago bunnensi atque in vallensi accepta a te libera ac legitima potestate in memoriam tui ac genitorum tuorum partibus prumiae monasterio ad reliquias s. salvatoris necnon et dei genitricis mariae plurimorumque sanctorum pignorum ubi auctore deo presidemus una cum turba plurima monachorum deo devote militantium in conventu publico sollemniter tradiderunt vel condonarunt. Postea vero tua fuit pctitio domnique nostri hlotharii videlicet gloriosi regis et nostra simulque fratrum nostrorum decrevit voluntas ut tibi easdem res una cum aliis rebus nostris quas inferius enumeraverimus usu fructuario beneficiare deberemus quod ita et fecimus Prestamus namque tibi una cum consensu senioris nostri eo quod eius voluntate et consilio hanc prestariam perficiendam censuimus immo etiam per consensum fratrum nostrorum res memoratas quas iam fati viri irimfridus videlicet comes sociique eius partibus monasterio nostro contulerunt scilicet in pago coloniensi in villa bacheim ecclesiam in honore s. mariae fundatam cum omni superposito quicquid ad eam iuste et legaliter pertinet una cum manso indominicato cum omnibus aedificiis ac casticiis superpositis atque mansis XXVI cum farinariis tribus ad eam curtem deservientibus cum omni servicio et praesidio quicquid in eadem villa tui iuris fuit cum omnibus mancipiis desuper commauentibus simili modo concedimus in pago tulpiacensi in villa langeuaccare mansum iudominicatum cum reliquis mansis ad eundem pertinentibus cum omnibus adiacentiis vel appendiciis suis. In pago etiam bunnensi similiter (con)cedimus in villa raterestohrp mansum indominicatum cum mansis VIIII et dimidio ad eundem deservientibus cum terris ac vineis et silvis atque omnibus adiacentiis suis. In pago quoque qui vocatur moella eodem tenore prestamus in villa iochunda mansum indominicatum cum mansis ibidem aspicientibus XXXVI cum mancipiis et omni superposito cum omnibus adiacentiis et terminis suis sicut in carta tradicionis tuae continetur ut res memoratas et mancipia cum tali tenore et salva merito usu fructuario teneas et excoleas ut nullum detrimentum aut calumniam domus dei ubi conlatae sunt sustincat. et nos vel successores nostri ullam declamationem patiamur. De rebus quoque s. salvatoris monasterii prumiensis quem regimus pro quibus nostram vel fratrum nostrorum donatores harum rerum expetierunt largitatem placide ac benigne illorum supplicationem percepimus et tibi mente devota ac beviuola postulata largimus scilicet in pago tulpiacinse in villis his nominibus albiniaca et uuihetracha mansum indominicatum cum domibus et terris et pratis ac silvis cum uiniversis casticiis atque adiacentiis suis. Ecclesiam quoque cum omnibus rebus et appendiciis suis inibi fundatam cum XLII mansis ad eandem curtem indominicatam pertinentibus cum omni merito et terminis suis. Similiter et in pago ribuarinse locum qui vocatur hoonspalt in ipso loco curtem indominicatam cum terris et domibus et universis aedificiis suis necnon et alia mansa IIII ad eam curtem pertinentia seu quicquid in ipso loco legaliter possidemus. Similiter cedimus in pago magininse in villa cuius vocabulum est haganbahc curtem indominicatam cum domibus et casticiis suis cum terris et omnibus adiacentiis suis necnon et mansis cum deservientibus supra commanentibus solummodo nostris usibus ob viaticum ecclesiam inibi sitam cum rebus ad eam pertinentibus et donationem quam quedam sanctimonialis femina buouila monasterio nostro contulit sub simili conditione sicut et donatio tua constat ut nullus prelatus licentiam habeat cuiquam ipsas res beneficiare vel commutare aut in prestariam tribuere ob hoc retinvimus. In pago quoque moslensi in villa nuncupante cuchuma similiter prestamus casam indominicatam cum ceteris acdificiis ac curtilis tribus et terris ac vineis nostrae ditioni subiectis et quicquid ibi nostri iuris consistit et in eodem pago in villa nuncupante falavoia mansa IIII cum terris ac vineis nostro iuri subiectis ac reliquis imbsidiis sicut hactenus nostris usibus deservierunt vel a ministris nostris conseruatae esse noscuntur. Haec omnia superius comprehensa tam de tua propria datione quam et ecclesiae s. salvatoris collatione benigno et gratanti animo sub usu fructuario quam diu aduixeris tibi cedimus sub ea condicione ut nullatenus pontificium habeas ipsas res alienandi vel vendendi aut commutandi sed in omnibus emeliorandi vel conservandi. Et censuimus tibi ut annis singulis in adsumptione s. mariae quod evenit mediante mense augusto solidum unum in luminaribus ecclesiae s. salvatoris in cera aut argento persolvere studeas quod si de hoc censu tarda aut negligens apparveris legis compositionem exinde facias ut ipsas res minime perdas. Pro statu quoque ecclesiae s. mariae quam genitores tui fundaverunt in villa bacheim de qua nostram dispositionem flagitasti nc famulatus divini servicii in ea deperiret ac memoria tui vel predecessorum tuorum cum ope divina simul cum venerimus communi consensu parique consilio pariter tractabimus quoto numero qualive subsidio clerici in ea commorantes subsistere queant quatenus hac dispositione patrata reliquae res tam ex conlatione tua quam ex nostra largitione accclesiae s. mariae que in memorato loco videlicet bahcheim constructa habetur quamdiu aduixeris deserviant similiter post tuum quoque discessum ex hac luce sicut petisti memorate res non separentur sed simul coniunctae deserviant atque sicut nunc coniunctae habentur postquam divina clementia te ad superos vocaverit domui dei qua opitulante divina clementia presidemus simul positae iustam exhibeant servitutem facta precaria sub die XIII kal. ianuarii anno XII regnante domno nostro hlothario ego ansbaldus abba prumiensis monasterii hanc praetariam a me factam firmavi. Signum uuigonis s. aaron presbiteri s. bernichonis presbiteri s. adalberti diaconi s. ratgildi presb. s. gundaldi diac. s. richardi presb. s. rauengarii presb. s. gisleberti presb. s. filemari presb. s. gauulfi presb. s. isnardi presb. s. cristiani presb. s. hardradi monachi. ego farabertus levita signavi s. badichonis presb. s. Jonathae presb. s. uuilhelmi diaconi s. nortberti presb. s. meginarii acoliti. s. rotberti monachi. s. otgarii mon. s. bernardi mon. s. daguini mon. s. rotgarii mon. s. rotmanni mon. s. hunfridi presb. s. albonis mon. s. beraldi mon. s. rodingi mon. s. gozhelmi mon. s. odonis presb. s. grimuini acoliti. s. udonis mon. ego uuernarius levita hanc prestariam rogatus scripsi. ego adalbertus ammanvensis relegi.