Gerichtliche Übergabe der Villa Vilantia an die Abtei Prüm
Testimonia qui viderunt quod vassus domni Lotharii imperatoris nomine Folradus fideiussor existens biuini comitis et gerardi comitis atque tancradi et venit cum pluribus viris. Venit in villam uilanciam in pago arduennae quae olim richardi comitis fuerat et supradictos viros pro animae suae remedio suggessit eam cum omnibus rebus propriis ex ista parte reni fluminis sitis monasterio prumia deligare et his omnibus in praesentia imperatoris gestis atque confirmatis supradictus folradus cum testibus subter adnexis veniens in eadem villa uilancia et tam de ipsa villa quam de omnibus rebus richardi sicut supra comprehensum est manalitis venerabilis macuuardi abbatis goeramnum scilicet adalbertum et hildifraudum simulque et teotfredum advocatum ipsius monasterii revestivit et ipsi easdem res triduo secundum legem insiderunt. Hii sunt testes gerbernus heimeradus rocculfus bernarius meginarius gerlacus bernardus amaluuinus item bernardus tatilo Nithardus adaluuardus Buodo Vuielfridus leibuinus Herigaudus egiloldus sigifredus ernibaldus erluinus folcradus huodilbertus testimonia in quorum presentia fuit vilancia tradita partibus s. salvatoris de omnibus vero mancipiis per servum unum nomine germinanum similiter eosdem missos revestiuit.