Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Prestaria Salomonis

In nomine domni nostri ihesu christi salomon gratia et beneficio dei dux et princeps brittonum omnibus episcopis abbatibus et comitibus centenariis ac vicariis omnibusque qui sub nostra dominatione et regno in iudiciaria consistunt potestate notum sit itaque vobis qualiter quidam abba nomine ansbaldus de monasterio qui dicitur prumia quod est in honore domni et salvatoris mundi ihesu christi consecratum et constructum veniens ad nostram mansuetudinem peciit ut res memorati domni salvatoris quae in nostra potestate et regno videntur esse in eius potestatem et dominationem redderemus ad utilitatem videlicet monachorum qui in iam dicto monasterio deo salvatori nostro deserviunt. Igitur libentissime eius annuentes peticionibus propter amorem dei et salvatoris mundi ihesu christi et remissionem peccatorum nostrorum omnia quae petiit illi concessimus atque procerum nostrorum presentia ante reliquias s. salvatoris de omnibus rebus quae ad memoratum monasterium pertinent quae sub nostra scilicet erant potestate per uuadium nostrum cum revestivimus ut tam ipse quam successores eius liberam in omnibus habeant potestatem faciendi quaecunque voluerint ad utilitatem servorum dei qui in memorato loco consistunt. Petiit etiam ut memoratas res sub nostra tuitione et defensione haberemus atque omnia quae antecessores nostri reges videlicet et principes ad iam dictum locum de eisdem rebus concesserunt pro remedio animae nostrae sicut gratiam salvatoris mundi voluissemus habere et vitam aeternam ex nostra quoque parte indulgeremus Quod et fecimus cum magna devotione. Precipimus itaque ex auctoritate domni et salvatoris mundi ihesu christi qui est creator omnium visibilium et invisibilium ut nullus iudex publicus vel alia quaelibet potestas aut ministri nostri tam temporibus nostris quam successorum nostrorum aliquam inquietudinem aut impedimentum aut dampnum in rebus memorati salvatoris mundi audeat inferre nec freda exigere nec fideiussores tollere nec searas vel mansionatieos seu coniectos nec theloneum sive de carrigio sive de navigio vel de quacunque re exquirere nec fodrum nec parafredos tollere homines quoque tam liberi quam eeclesiastici vel deservientes qui infra agros vel fines vel super terram memorati monasterii commanent quieti resideant ut neque in hostem pergant neque heribannum solvant sed omnia haec aut quaercunque ad nostram partem poterat devenire ex nostra indulgentia ad utilitatem suprascripti monasterii concedimus et quod nos propter nomen domni et pro remedio animae nostrae ad iam dictum monasterium concedimus contestamur ad adiuramus per terribile nomen domni et salvatoris mundi tam presentes quam futuros ut nec regalis potestas nec cuiuslibet iudicum seva cupiditas audeat infringere aut contradicere sed inviolabiliter per futura secula conservetur. Si quis vero quod futurum esse non credimus contra hanc auctoritatem nostram et procerum nostrorum quod in honore domni et salvatoris mundi fecimus aliquid voluerit facere aut eam infringere iram dei omnipotentis incurrat atque in die iudicii coram salvatore mundi reddat rationem et inter dampnatos anathema deputetur. Et ut haec auctoritatis nostrae procerumque nostrorum preceptio firma et inviolabilis per futura maneat tempora manu propria procerumque nostrorum manibus firmavimus et anuli nostri impressione subter firmare fecimus. Si quis vero hanc auctoritatem nostram violauerit sexaginta libras auri purissimi solvat et quod repetit evindicare non valeat.

Signum salomonis principis s. uuinbrit uxoris eius s. riuuali filii eius Bodoan Alan Moruuithan Frutgaudi Heligor Beruualt Anagogert Damarcoc S. Pasquithan Bran Spreuui Irispoi filii galuei Uuaranton Ruulin Aifinit s. Hoerman Uuiomaro Artur Matuedoc Canathedri Fines Catmonoch S. Penna Hedrimelich Catbudich Preselmarcoc Sabioch Heluuithen Commesnen Felix Jagu Uuinoch Matfredi S. Edrebedoch S. Jagu Jaguern Bernehart Burcuuant Conam Riodoch Bertuualt Ratuuili S. Finon actum villa publica sedis nostrae bedulcampo sub die nonas octobris anno dominicae incarnationis octiilgentesimo saexagesimo indict VII in dei nomine feliciter regni vero nostri tercio.