Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In christi nomine ansbaldus prumiensis caenobii abba una cum grege s. salvatoris sibi commisso amabili atque dulcissimae in christo sorori erkanfridae non incognitum plurimis sed paenae cunctis nostrae regionis accolis notissimum esse constat qualiter vir tuus olim nobis carissimus nithadus res precipuas proprii iuris nostro monasterio contulit cuius anniversarium obitus diem te strenve atque nobiliter pro tempore in servicio fratrum nostrorum exibuisse nobis omnibus manifestum est sed et reliquum vitae tuae tempus secundum pollicitationem tuam credimus et certi sumus. quia peracto more sollerter congruo tempore adimplere curabis deinde peticio tua extitit ut quia nullum styrpis tuae successorem vel propinquum aliquem habes in quo spem ponere audeas quod post obitum tuum tuae vel nobis cari quondam viri tui nithadi memoriam decenter per annos singulos congruis preparationibus debeat adimplere ex predictis nostrae largitatis rebus preclaram memoriam semel per annum in honesta fratrum nostrorum refectione et utrorumque vestrorum annua orationum celebritate exhibere recuraremus. Unde pari consensu et communi utilitate decrevimus annis singulis circa diem pridie kalendarum maiarum ex donatione vestra id est ex villa quae vocatur hanapia optima fratribus nostris refectio a provisore ipsius villae diligentissime exhibeatur omnibus rebus necessariis perlatis. que aeterna vestri memoria vel genitorum atque propinquorum vestrorum digne ac clementissime celebretur. Et ut hoc commune vtilitatis decretum inviolabiliter stabile permaneat manu propria vel fratrum nostrorum subter illud roborare decrevimus.