Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini. Pius redemptor noster omnium utilitati consulens inter multa misericordie sue opera que ad remedium humano generi concessit hoc opus eximium cunctis statuit ut elemosinis peccata extinguantur delinguencium et anime redimantur peniteucium testante ipsa auctoritate sacra et dicente. Date elemosinam et omnia munda sunt vobis et in alio loco. Sicut aqua extinguit ignem ita clemosina extiuguit peccatum. Qua auctoritate commonita ego. Erkanfrida deo sacrata pro ereptione anime senioris mei Nythaldi et mee trado traditumque iu perpetnum esse volo ad monasterium s. Maximini ubi sanctus corpore quiescit cum reliquis duobus s. Agricio et s. Nycetio qui hinc inde in eadem basilica sacra perornant loca ipso arcem mediam possidente quod situm est iuxta urbem treuericam in latere sinistro hoc sunt res meas que me ex donatione supradicti senioris mei Nythaldi contingunt in pago wabrinse in loco qui dicitur Marisch ecclesiam in honore s. Mychahelis dicatam cum omnibus appendiciis id est casam et curtile cum terris dominicalibus pratis pascuis silvam vero tribus in locis uno qui vocatur beringa altera hunanesdorph tercio qui dicitur businesberch molendinum unum mansos XII cum his mancipiis Reginfrit Wana Engelsvvint Rutsvvint Folcram Milgart Hudilbert Bernvin Winilint Windruth Ludila item Milgart Alduin Regingart Williburuch Otburnch Hildegart Hyldiburuch Reginvviz Fridaburch Fridegart Wildiram Reginvvich Bernuich Winifrith Hunfrith Oteri Adalint Godelint Reginlint Thioteri Adalmuth Runwala Herimuth Romanus Gunbret Adalart Anstoria Rutilt Adalfrit Rada Guntlint Livtgart Ekkelint item Adalfrit Egil Huodil Trudila Dunila Badvin Wilrich Milrat Werinfrit Grimbret Martinus Ekkart Wiclint Imma Dagadrut Madanilt Himmedrut Weringart Govvilint Richilt Drutlint Madalint Himmeldruth Weringart Etda Fegilint Megingart Doirlith Frovvilint Bertrat item Diorilt Frigider Herirat Etlint Abbrat Berengart Willebolt Sunderbizchilt Dagafrit Megenfrit Winilint Eliulf. Hagano Brunihelt Godefrit Ornunc Engilor Wermuot Regart Ruthilt Erchenbalt Livtbalt ex quilms VII a iugo scruitutis solutos ad ipsam ecclesiam censuales feci Id est Baldradum Frundulfu Gudcradam Wanildam Drudindam Werimodum et Danielem. Hec omnia superius scripta ad iam dictum monasterium trado adque transfundo in dei nomine ad possidendum ea videlicet ratione ut annis singulis ad festivitatem s. Martini ex ipsis rebus quas trado opulenta refectis constituatur cultoribus supradicti loci quatinus illi quoque ipso tempore anni in vigiliis et missarum celebrationibus libentius recordentur nostri. Si quis vero quod futurum esse non credo si ego ipsa aut aliquis de heredibus vel propinquis senioris mei vel qvelibet opposita persona contra hanc donationem quam spontanea voluntate fieri rogavi venire conaverit aut eam irrumpere voluerit imprimitus iram dei omnipotentis incurrat sanctorumque eius et tante hereditatis et mancipiorum dampnum duplicare cogetur et insuper coactus inferat ipso monasterio auri libras X argenti pondera viginti quorum nichil evindicare valeat. Si vero futurorum temporum seniores vel magistri propriis vel alienis usibus qualicunque ingenio ex his quicquam aptaverint preter ut statuimus et preter utilitatem fratrum communem habeant heredes senioris mei ad quos iure hereditario pertinet potestatem totum repetendi possidendique et suis vindicent usibus. nisi iterum monachis supraclictis restitvatur.

Actum Treviris civitate in monasterio s. Maximini anno ab incarnatione domini DCCCLIII Regnante Lothario imperatore augusto sub die Kal. Aprilis presente Alardo comite et fratribus omnibus coram altari.

Ego Erchanfrida deu sacrata que hanc donationem scribere rogavi propria manu subscripsi +.