Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Concamium quod fecit Adalardus comes cum Eigolone abbate in pago Eiflinse.

Placuit igitur atque convenit inter venerabilem virum adalardum abbatem cenobii s. maximini congregationemque monachorum ibi degentium quod est situm sub treuerica urbe et venerabilem abbatem eigilonem ab hac die s. salvatoris quae dicitur prumia et monachos in eiusdem monasterii caenobio degentes ut terras pro communi conpendio et utilitate utrarumque partium inter se commutassent quod quidem et fecerunt dedit preteria predictus eigilo venerabilis abba ex causa s. salvatoris cui aeclesiae domno auxiliante preest cum consensu congregationis ibidem consistentis parti s. maximini in pago eifla in villa et loco qui dicitur liudrestohrf curtile unum quod iacet in medio rerum s. maximini in ipsa villa dedit econtra in conpensatione huius meriti venerabilis adalardus abba unacum conhibentia monachorum in monasterio s. maximini consistencium parti predicti abhatis ad partem s. salvatoris nuncupante prumia in supradicto pago eifla in villa et loco iam dicto id est liudrestorhf et magininga villa de terra arabili II partes in loco nuncupante eikak ingrediens locum ibidem consistentem qui dicitur mulinart infra has conlateraeiones pars alteri parti pro communi conpendio et utilitate totum et ad integrum vicissim sibi tradiderunt ita ut ab hodierna die quicquid iuste et rationabiliter salvo iure aeclesiastico de hac commutatione terrae utraque pairs facere voluerit libero in omnibus potiantur arbitrio faciendi. Si quis vero quod futurum esse minime credimus si nos ipsi aut successores nostri quod nos ob communem profectum utrarumque ecclesiarum facere studuimus infringere aut aliqua occasione improbare temptaverit quod repetit minime vindicet sed insuper distringuente fisco auri libram unam parti cui insultare tempatvit. Cogatur exsolvere et sua repetitio nullum obtineat effectum. Haec etiam commutatio omni tempore firmam et inviolabilem obtineat firmitatem. Actum treueris civitate XIIII Kal. iulii in monasterio s. maximini anno XVI Domni hlotharii imperatoris Signum adalardi abbatis qui hanc commutacionem firmavit cum consensu monachorum ibidem deo famulantium s. heriuuini prepositi et monachi s. ratpaldi monachi s. huidonis monachi s. thiogarii monachi s. lutrami monachi s. bernhardi s. folchardi monachi s. humbaldi monachi s. gisalberti monachi.