Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Placuit atque convenit inter venerabilem virum aganonem exactorem palatii ingilenheim et egregium virum marcuardum abbatem prumiensis monasterii quasdam res per licenciam et iussu domni imperatoris commutare inter se pro communi et utilitatis conpendio quod ita et fecerunt dedit igitur predictus vir eximius agauo ex rebus fiscalibns ex ratione ministerii sui marcuuardo predicto pio abbati una cum (con)sensu et licentia domni imperatoris in pago uuormacensi in villa quae dicitur ucchenheim curtilem I de terra arabili iurnales LXXIIII de vineis ad carradas V ad proprium monasterii habendi vel quicquid iuste et legaliter ex hiis ipse suique successorcs in fruendis utilitatibus monasterii decreverint liberam tribuens facultatem pro oportunitate corum faciendi. E contra vero dedit prefatus vir venerabilis marcuuardus abba predicto aganoni ex rebus monasterii sui una cum sensu et licentia domni imperatoris in pago predicto uuormacensi in villa que dicitur crucianiacum curtiles II de terra arabili iurnales XLV et vineam unam et in alio loco in villa que dicitur ingilinheim in pago predicto currilem I de terra arabili iurnales XXX et de vincis ad carradas V preter arripennem vinee I quod non ei concessit itaque ut quicquid ex his ipse suique successores pro utilitate monastcrii in fruendis obsequiis regalibus facere decrevissent liberam firmissimamque in omnibus faciendi haberent potestatem et ita ex utraque parte convenit ut unaqueque pars hoc quod accepit habeat teneat atque possedeat. Si quis vero quod futurum esse non credimus si ego ipse quod absit aut aliquis de successoribus nostris contra hanc commutacionem venire temptaverit aut eam infringere conaverit minime evindicare valeat sed presens commutatio firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa.

Actum in palacio hingilinheim sub die VIII id februarii anno XXII regnante domno nostro hludouuico serenissimo imperatore augusto.

Signum aganonis exactorem palacii hinglinheim qui hanc commutacionis cartulam iussu regis fieri et firmare rogavit assensu liberorum hominum et fiscalinium s. gernandi s. duodonius s. attonis uuilliberti ego erlarius presbiter ego anno presbiter haec iterum sunt nomina fiscalinium ex iam dicto palatio hingilinheim s. hugi maioris s. uuilliger s. hiltbreth s. albunc s. guntarii s. teganolfi s. otger s. hildibaldi s. guntbreth. Ego ragingarius rogatus scripsi.