Tauschvertrag der Abtei Prüm mit dem Grafen Gigard
Datierung: 826 11 12
Inter omnes qui divini vel humani iuris scientiam sunt assecuti constat non solum inmutari non debere quicquid bona fide contractum est verum etiam summa firmitate subnixum manere nec debet indampnis computari quicquid pro ambarum partium utilitate commutatum est. Idcirco placuit atque convenit inter illustrem virum sigardum comitem necnon et venerabilem marcuuardum abbatem monasterii prumiensis ut quasdam res et mancipia per licentiam domni ac serenissimi hlotharii imperatoris commutare deberent quod ita et feceruut dedit igitur memoratus sigardus comes res proprietatis suae ad reliquias s. salvatoris vel ad monasterium quod vocatur prumia in pago bedinse in villis nuncupantibus adinesheim et in uttingon et in metriche et in isinacha quartam partem aeeclesiae ipsius villae et in pago moslinse curtilem I cum terris ac vineis proprietatis suae in villa nuncupante cluzirado quorum omnium summa constat mansa plena VIII et unus servilis et de vineis ad carradas VIIII una cum mansis domibus aedificiis casticiis acolabus mancipiis utriusque sexus quarum ista sunt nomina herimundus et ercantrudis cum infantibus IIII helpsuint cum infantibus II adalor cum infantibus III teotlindis et engilgart cum infantibus II bernuuicus et uxor eius adaldrada cum infantibus tribus richardus et uxor eius guodrada cum infantibus V alitinus et ablint cum infantibus IIII liutritdis cum infante I liutradus et uxor eius huodilindis cum infantibus V liutfredus et uxor eius alpaida cum infantibus III. Enza cum infantibus V beriger et uxor eius uuoltrada cum infantibus III item beriger et uxor eius hildibirg cum infantibus III gauuildis cum infantibus III uuilligardis odo gebelint trutmundus hildigardis rotharius hartfredus et uxor eius amentia cum infantibus V alaradus cum infantibus V una cum terris campis silvis pratis pascuis vineis aquis aquarumue decursibus exitibus et regressibus mobilibus et immobilibus quesitis et inquirendis omnia et ex omnibus totum et ad integrum quicquid in memoratis locis habere iure hereditario visus est ad iam dictum monasterium perpetualiter habendi legavit. Et econtra in recompensationem dedit prefatus marcuuardits abba ex ratione monasterii sui predicto sigardo ad proprium suum habendum in pago lobodungavi in villis nuncupantibus herimundesheim aecclesiam unam et mansa plena III et quartam partem vnius mansi et in dossenheim portiones vinearum quas ibi habere visus est de partibus monasterii sui et in mannenheim mansum I et in cloppenheim mansum I et ad hanscoesheim et ad robach et ad uuibiligunt partiunculas vinearum quas ibi habuit in illas duas parciunculas vinearum quas leobolfus presbiter habuit in dossenheim et in hanscoesheim similiter dedit et in vinenlteim vineam I quam habuit quidam homo nomine guntrammus et ad nuiuenhoben curtilem I haec omnia superius comprehensa una cum mansis domibus aedificiis casticiis acolabus mancipiis utriusque sexus quarum ista sunt nomina adaloldus et uxor eius ercandrudis cum infantibus IIII et mancipia eorum III uuenilo et uxor eius hildiburg cum infantibus III nanduinus et uxor eius biobildis cum infantibus IIII oduuinus cum infantibus III. Zeiza cum infantibus III richbaldus et uxor eius ratsuint cum infantibus II et uernaculus I nordoloch et uxor eins adalgunt cum infantibus IIII egilgaudus et uxor eius irminrada cum infantibus VI meinarius salaman richarius rebin bereuuardus et uxor eius ruotgart simul cum terris campis pratis vineis silvis pascuis aquis aquarumue decursibus mobilibus et inmobilibus totum et ad integrum quicquid in memoratis locis comprehensum est supradicto sigardo tradidit hereditario iure ad possidendum et taliter ex utraque parte convenit ut unaquaeque pars partem quam accepit habeat teneat atque possideat vel quicquid ex inde iure hereditario vel more ecclesiastico facere voluerint libero in omnibus perfruuntur arbitrio. Si quis vero quod futurum esse non credimus si nos ipsi quod absit aut aliquis de heredibus vel successoribus nostris vel qvelibet extranea persona extiterit qui contra hanc commutationem venire temptaverit aut eam infringere conaverit nullatenus evindicare valeat sed hae duae commutationes uno tenore conscriptae firmae et inconuulsae perennis temporibus permaneant cum stipulatione subnixa actum prumnia monasterio sub die II non novembris anno V regnante domno nostro hlothario serenissimo imperatore S sigardi comitis qui hoc concamium fieri et firmare rogavit S. otberti s. lantberti s. hucbaldi s. rimigaudi s. teoduuini s.item hucbaldi s.starcradi s.gislarii s.harberdi s.hildradi s.hildibaldi s.teodbaldi s.leohardi s.liuduuini s.gaganulfi s.uualtgarii s.saxberni s.erardi s.gaganhardi s.hutulfi ego adalbertus hanc commutacionem rogatus scripsi.