Des Abts Tancrad zu Prüm Tauschvertrag mit Berengar von Wich.
Datierung: 804 07 25
Inter quos caritas inlibata permanserit. pars partem beneficia oportuna prestavit quia nichil sibi quis de rebus suis propriis censcat minvendum quicquid econtra recipitur in augmentis. Ideo complacuit atque convenit inter venerabile viro Tancrado abbate et Berringario ut loca aliqua inter se commutare deberent quod ita et fecerunt dedit igitur venerabilis vir Tancradus abba in loco nuncupante uuisibanio situm in pago aquilinse de parte monasterii sui quicquid guntliarius quondam condonavit campis terris silvis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus similiter econtra in compensatione huius meriti dedit suprascriptus berringarius memorato abbate tancrado ad partem monasterii sui in alio loco nuncupante in superiore uuich in pago bedinse quicquid ibidem habent vel de parte genitrice sua gomalinde tam terris silvis campis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus. Similiter et in flaistes haimomarc tres vires de terra arabili ut ab hac die unusquisque ex ipsis memorata loca quod acccperant habendi tenendi vel quicquid exinde pro eorum oportunitate facere elegerint liberum potiantur arbitrium illud vero convenit ut si aliqua pars ex ipsis vel successores aut heredes eorum hoc emutare vel refragare voluerit rem quam accepit pare suo amittat et presens commutatio unde duas inter se fieri et firmare rogaverunt firmas et inlibatas permaneant stipulatione subnixa actum sub die VIII kalendas augusti anno XXX regnante domno nostro karolo rege et imperii eius IIII.
Signum berringario qui hanc commutationem fieri et firmare rogavit s. ratberto s. hardo s. suaifario s. hairouimo s. hadeberto s. adalberti s. raincario s. leo s. tetfredo s. ghebuino. Landohicits monachus scripsi.