Hartwich schenkt der Abtei Prüm die Villa Odone und lässt die Schenkung vor Gericht bestätigen
Datierung: 804 04 08
Cum in libris theodosiani et hermogeniani seu papiani per quem lex continet scriptum est quod donatione traditio subsequatur igitur ego in dei nomine haruhic filius qui fuit benedicto quondam dum cognitum est quod ego de res proprietatis meae aliquid ad casa s. salvatoris qui est in finem hardinna super fluuium prumia aedificata quem domnus pippinus rex bonae memoriae seu bertrada regina aedificaverunt et cum turma plurima ibidem adunaverunt ubi venerabilis vir asuariits abba preesse videtur pro molem peccaminum meorum vel aeterna retributione ut pius domnus aliquid mihi minuare iubeat per textum donationis condonavi hoc est in pago andecavo incundita eregadoninse uuiciloa nuncupantes odanae cum appendicio suo cui vocabulum est ad illotilio leobodo una cum domibus aedificiis terris cultis et incultis vineis silvis pratis pascuis aquis aquarumde decursibus mobilibus et immobilibus saltis et subiunctis quaesitum et adinquirendum servos et ancillas colonus et colonas una cum uxores et infantis vel peculiares earum totum et ad integrum ad ipsa casa delegavi quantum in ipsa donatione continet ei a die presenti trado dulgo atque transcribo ut quicquid exinde pars aecclesiae ipsius monasterii seu predicto abbate ad profectum basilicae facere voluerint liberam et firmissimam in omnibus habeant potestatem ad faciendi quod elegerint iure proprietario atque firmissimo. Intimare michi complacuit quod si fuerit post hunc die aut ego ipsi aut unus de heredis vel de propinquis meis seu qualibet homo aut extranea vel emissa persona potens aut inferior vilis aut privatus caliditate commotus aut cupiditate preventus qui contra hanc traditionem contra ipsa dei vel rectores ipsius aecclesiae aliqua calomnia aut resultatione agere presumpserit duplit ei tantum et alio tantum quantum ipsas res eo tempore et emelioratas valuerint et insuper auro libras duas argento pondera quinque coactus exsolvat et sua repetitio in nullisque modis non obtineat effectum sed haec tradicio atque voluntas mea omni tempore firma et stabilis debeat perdurare stipulatione subnexa. Actum andec civitate die lunis VI idus aprelis annum IIII imperio domno karolo serenissimo augusto. Haruuicus hanc traditionem a me facta. Signum godaldo S. dilidrano S. tedulfo S. agisberto S. ramirtanio S. cacinhard S. adalhart.
Domno in christo fratri aganberto ego in dei nomine haruhic rogo supplico atque caritatis tuae iniungo ut andecavis civitate aecedere facias et illa epistola quem de locella mea nuncupantes odane cum appendicio suo cui vocabulum est adillotilio leobodo quem ego ad casa s. salvatoris confirmavi apud laudabilitate curiae gestis municipalibus allegare facias et quicquid exinde egeris feceris gesseris veratum etenim mandatum ad me te habiturum esse cognuscas quam vero mandatum manibus propriis subter firmavi et qui eum roboraverint de presente rogavi stipulatione subnexum. Actum andecavis civitate die lunis VI idus aprelis annum imperium IIII domno karolo serenissimo augusto Haruuicus hauc mandatum a me facta. Signum godaldo S. dilidrano S. thedulfo S. agisberto S. ramirtanio S. cacinhardo. Adstante vir laudabile uulfredo defensore vel cuncta curia andecavis civitate adsistantium aganbertus dixit rogo te laudabilis vir defensor uosque officia publica ut michi codicis publicis patere iubeatis et prosecutione mea audire dignimini quia sub aliqua quae apud laudabilitate vestra gestis cupio municipalibus allegare. Defensor et euria dixerunt patent tibi codices prosequere que optas audire. Aganbertus dixit in christo frater haruic michi iniunxit ut epistola illa quem de villas nuncupantes odane cum appendicio suo nuncupante illotilio leobodo quem ipse pro animae suae remedium vel molem suorum peccaminum ad casa s. salvatoris qui est in finem hardinna super fluvium prumia aedificata quem domnus pippinus rex bonae memoriae seu et Bertradanae regina ibidem aedificaverunt cum omni integritate vel superpositum ad ipsa s. casa delegavi et exinde testamentum pagina donationis fieri iussit ut apud laudabilitate vestra gestis allegarem cuius rei mandatum habeo pre manibus queso ut in ipsa vestra presentia palam recenseatur defensor dixit mandatum quem frater aganbertus proferat leodegarius amanvensis ad recitandum accepit et recitavit quibus recitatum defensor dixit ad huc hanc quem frater aganbertus protulit recitatum quid adhuc addi conatur et dicit non moriatur aganbertus ait predictus etenim pro manibus habet supplico ut ipsa in vestra presentia recenseatur defensor dixit epistola quem frater aganbertus adserit leodegarius amanuensis pro ad recitandum accipiat et gesta inserendi accepit et relegit. quibus relectum defensor dixit ecce hanc quem frater noster aganbertus protulit recitatum et gestum inserere iubeatur quid addi conatur et dixit non moritur aganbertus dixit gesta cum fuerint scripta a vobis vel a enrialibus subscripta michi edita ex more tradatur defensor dixit gesta cum fuerint scripta a nobis vel a curialibus subscripta tibi edita ex more tradatur edita vero accepit. Signum nonono comite S. riscleno curatore S. uuigfredo vicedomo S. hermedrano S. gendrado S. letbaudo centenario S. geraldus S. saidris S. srodaldo S. dauid S. lethardo S. stabulo centenario Carta quam hariuuicus fecit.