Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Donatio Hartuuici

Admonet nos divina scriptura ut hone quae possedimus trihuamus et a pio redemptore nostro bone opere recipiamus oportet nos exemplum patriarchae nostrae abrahae adimplere quod sepultura agri in spelunca dupplici dignum precium comparvit. Igitur unusquisque dum in hunc mundum qui in maligno positus est videtur conversare taliter christo praesolae ex rebus temporalibus debeo perpendere ut cum egressio animae suae de corpore fuerit absoluta de ipsa iniqua calamitate valeat conscendere ad perpetuam felicitatem. Idcirco ego in dei nomine Harvhic tractans futurum iudicium diem etiam et poenas quas peccatoribus minantur necnon et premia quod domnus iustus et innocentes pollicit pro amore vel molem facinorum meorum peccaminum seu et pro loco sepulturae meae per hanc epistolam donationis dono et donatum quod in perpetuum esse volo de iure meo in potestate et dominatione monasterii s. salvatoris qui est in finibus ardinnae construetus super fluvium prumia quem domnus pippinus rex bonae memoriae et bertrada regina ibidem edificaverunt ubi preest venerabilis vir asuarius abba cum turma plurima monachorum adunata transfundo atque transfirmo villa nuncupante Odane in pago andecavo in condita regadoninse vicu cum appendicio suo ad illotilio leotbodo dono in ipsa villa manso indominicato cum terris domibus aedificiis acolabus mancipiis cum omni presidio in se habente et dono in ipsas villas tam mansis terris vineis pratis pascuis silvis adiacentiis: cultis et incultis quesitis et adinquirendis cum omni integritate earum cum hominis ibidem commanentes vel arspicientes tam servos ancillas colonos colonas tam ibidem oriundus quam ex aliunde translatus excepto illa terra quem flectarius tenet est satione modiis XV et ipsa terra confirmavimus hildigardae his nominibus bertulfo cum uxore sua et infantis suis V domaldo cum infante suo uno adalgario cum uxore sua et filio suo uno·renhardus cum uxore sua et infantis suis V donilefredo cum uxore sua cum duobus infantibus suis richario cum uxore sua et infantis suis tribus aganulfus cum uxore sua et infantis suis IIII adalbertus cum uxore sua et infantis suis VII rochohino et gricinaldo leodrano cum uxore sua et infantis suis duobus malaberto cum uxore sua et infantis suis III dodilus cum uxore sua et infantis suis VI adalfarus cum uxore sua et infantis suis VI madalfredus in odane cum infantis suis V theodofredo cum uxore sua et infantis suis III tethado cum uxore sua et infante suo I hermenaldo amleberto cum uxore sua adbertanae et infantis eorum VI adalsadanae cum infantis suis IIII althado cum filia sua benedictane agandrude cum infantis suis II bobane cum infantis suis V baltilde et germanas suas III hilfredane cum infantis suis III hestrude cum infante suo I hildegarde et theauilde et dono ad illo appendicio ad illotilio qui vocatur leautbodo modeno cum infantis suis flotilde seu et hertrude cum infantis suis IIII atledulfo Sigoberto adaldrano Balthario mothario sigane modestane motfredane et infantis eorum XLII seu et hermenilde cum infantis suis IIII. Et in villa seguntiato illa quarta quem tenet hildedramnus est satione modiis XVI haec omni rem superius comprehensa tam de actis quam de presidiis quam et de manentes vel uxores et infantis eorum seu et pecularia eorum cum eorum mansis vel terris qui ad ipsas villas aspiciunt sicut a me moderno tempore fuit possessa vel in antea inibi undecunque aliquid augmentare aut meliorare potuerint ad prefato monasterio in aelemosinis vel substancia monachorum ibidem habitantium christo protegente proficiat ea scilicet ratione ut memetipso ipsi predictus abba vel ipsi monachi in eorum congregatione recipiant et nomen meum in libro uitae conscribantur vel pro me utique sacrificium post opedum meum pio domno offerantur sicut superius diximus de iure meo in iure et dominatione ipsius monasterio vel rectores ad ipso monasterio trado perpetualiter a die presente ad possidendum ut pars antedicti monasterii vel memoratus abba suique successores in dei nomine perpetualiter recipiant ad possidendum ita ut quicquid de predicta villa pro oportunitate ipsius monasterii facere decreverint liberam in omnibus potiantur arbitrium presente vero donatione nequaquam augurialium vilitati gestis municipalibus alegare curavi et omnino decrevi nec aliquando ob hac causa quisquis reperire. Quod si aliquas strumentas de ipsa villa de nomen meum in adversitate predicti monasterii quolihet ordine comprehensus aut anterius vel posterius prenotatus quod nos nec feci nec facere rogavi preter istum quem firmissimum nolo esse quoque tempore fuerit ostensus nullum sociatus effectum nisi vacuus et inanis appareat auctorem vero criminis vel farium nec multum tunc temporis patiatur iudiciaria habere potestas. Si quis vero quod futurum esse non credo huic voluntate mea per quibuslibet adinventionibus. aliquis de heredihus meis aut iudicium seu cupiditas vel qualibet persona obvius vel repetitor exstiterit a conuentu omnium christianorum vel limitibus aecclesiarum extraneus habeatur et iuda traditoris domni Jesu Xsti perfruatur consorcium insuper etiam inferat partibus ipsius monasterii vel fratrum ibidem consistrutium sociatu quoque tam in actione quam in persecutione auri libras duas argento pondera quinque nec quoque quod repetit valeat vinvicare nullo minus presens donatio quem ego pro amore dei et amore ipsorum monachorum conscripta est firma et inlibata omni tempore debeat permanere stipulatione subnexa.

Actum andec civitate die lunis VI Idus aprilis anno IIII imperii domno karolo serenissimo augusto haruuicus hanc donatione a me facta. Signum Godaldo vecario S. dilidrano S. geditlfo S. agisberto S. ramirtanio S. gaginhardo S. adialbardo.