Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Donacio Walafredi in pago Caroasco in Didonisvilla

Domino ac venerabili in christo patri asnario abbati de monasterio s. salvatoris qui est constructus in finibus ardinnae super fluuium qui vocatur prumia ubi turma monachorum deo servientium adiuncta esse videtur. Qui pro omni populo christiano omnipotenti deo die noctuque preces vel hostias offerri non cessant ego enim in dei nomine uualafredus donator admonet me divina misericordia et conpunctio cordis ut aliquid de res meas demno munus offerre deberem quod ita et feci ideo dono trado atque transfundo pro animae meae remedium vel pro aeterna retribucione et ideo compus mentis meae, meumque voluntatis arbitrium plena et integra devotione per hanc paginam donationis dono donatumque in perpetuum esse volo hoc est manso meo una cum curtilis et vilares in didonevilla ubi rivolus qui vocatur nimisaccola fluere videtur cum terris vel superposito tam silvis quam et pratis sive pascuis vel aquis aquarumue decursibus mobile et immobile omnia et ex omnibus totum et ad integrum quantumcumque ad ipso manso aspicit vel quicquid de parte genitricis meae theodanae michi ibidem legibus obvenit vel quicquid ego de amitanae meae bobanae ibidem comparavi dato precio meo tam de alode quam et de comparato seu de qualibet adtracto mea ibidem videtur fuisse possessio vel dominatio ita ut ab hac die habendi tenendi dandi vendendi commutandi et in omnibus regendi vel quicquid exinde ad profectum monasterii iam prefati s. salvatoris facere volueritis liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero quod futurum esse non credo si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel proheredibus seu quislibet extranea persona contra hanc donationem seu traditionem nostram ullum umquam tempore venire voluerit aut eam infrangere conaverit inferat vobis tantum et aliud tantum quantumcumque presens donatio vel traditio ista in se continet et insuper auri uncias III argento pondera V coactus exsolvat et quod repetit evindicare non valeat sed haec donatio necnon et traditio ista omni tempore firma permaneat stipulatione subnixa.

Actum prumia monasterio idus aprilis in anno XXXIII imperante domno nostro karolo gloriosissimo rege.

Signum uualafredo qui hanc donationem vel traditionem fieri et adfirmare rogavit filio eius consenciente Signum uuarinbaldo S. lectardo S. Gauzhelmo S. adalhelmo S. Gaganulfo S. Harigario.